Skip to the text

Articulus 42

  1. Utrum Spiritus Sanctus fuerit principium activum in conceptione Christi. 2. An Christus sit de Spiritu Sancto conceptus. 3. An Spiritus Sanctus possit dici pater Christi secundum carnem. 4. An Virgo Mater aliquid active egerit in Christi conceptione.

  2. RATIONABILITER quoque fertur Spiritus Sanctus auctor et causa conceptionis Christi:1 quamvis tota Trinitas, cujus indivisa sunt opera, operata sit eam. Christi enim incarnatio ex divina dilectione processit per solam gratiam sine meritis: Spiritus Sanctus autem est amor Patris et Filii, et dator gratiæ præveniens merita.

  3. Propter hoc ergo Christus conceptus dicitur de Spiritu Sancto, referendo efficientiam Spiritus Sancti ad corpus assumptum. Non tamen tenetur hæc præpositio, de, proprie. Proprie enim dicitur aliquid de alio, quia est de substantia ejus; sed ex alio dicitur aliquid, quia producitur ab ipso.

  4. Amplius, quamvis ceteri homines dicantur filii Dei propter similitudinem naturæ vel gratiæ; Christus tamen in quantum homo, non dicitur filius Spiritus Sancti, quamvis omni gratia ejus repletus sit. Nomen enim quod de aliquo dicitur secundum rationem suam perfectam, non dicitur de eodem secundum rationem imperfectam: sicut homo, quia de Petro dicitur secundum propriam suam rationem, non prædicatur de eo secundum quod homo depictus dicitur homo. Christus vero dicitur Filius Dei secundum perfectam rationem filiationis, utpote ejusdem naturæ cum Patre exsistens. Non ergo dicitur Filius Dei vel Spiritus Sancti secundum rationem filiationis incompletam, videlicet prout est creatus vel justificatus. Spiritus Sanctus quoque non est pater Christi secundum perfectam rationem patris. Pater namque vocatur qui de sua substantia gignit similem sibi in natura. Christus autem ut homo, non est ejusdem naturæ cum Spiritu Sancto, et secundum quod Deus, non est de Spiritu Sancto, sed Spiritus Sanctus de eo. Patet itaque, quod Spiritus Sanctus nullo modo dicendus sit pater Christi.

  5. At vero Virgo Mater in conceptione Christi nihil active peregit; sed ministravit materiam, quam Spiritus Sanctus formavit. Mater enim in generatione se habet per modum patientis, et pater per modum agentis; sed in conceptione Christi Spiritus Sanctus supplevit vicem patris et seminis. Quidam tamen oppositum æstimant.

Footnotes

  1. Quæstio 32. ↩

Chapter 577 of 761