Skip to the text

Articulus 43

  1. Utrum corpus Christi in primo instanti conceptionis fuerit formatum. 2. An animatum. 3. An assumptum. 4. An illa conceptio fuerit miraculosa.

  2. TRIA proinde in conceptione corporis attenduntur, videlicet motus localis sanguinis ad locum generationis, formatio corporis ex tali materia, et corporis formati augmentum.1 Conceptio autem in formatione consistit: et ista formatio in Christi conceptione erat in instanti, propter infinitam virtutem Spiritus Sancti, et propter excellentiam Verbi, quod non decebat assumere corpus imperfectum. Sed primum et tertium erant in tempore: motus enim localis successivus est et temporalis.

  3. Præterea in eodem instanti quo corpus Christi formatum sive conceptum est, est etiam animatum anima rationali. Aliter illa conceptio non posset attribui Filio Dei: non enim Verbum Dei assumpsit corpus nisi mediante (ut dictum est) anima.2

  4. Oportet etiam confiteri, quod in eodem instanti quo corpus Christi animatum est, sit anima Christi et corpus simul a Verbo assumpta. Aliter natura humana in Christo habuisset ante assumptionem subsistentiam propriam: quam si sibi reservasset, non esset Christus verus Deus et verus homo in unitate personæ; si vero illam amisisset, corrupta fuisset.

  5. Porro, secundum Ambrosium libro de Incarnatione, in hoc mysterio multa fuerunt secundum naturam, videlicet quæ matrem concernunt: naturale enim erat ut femina conciperet, materiamque præberet. Sed considerando ea quæ ad virtutem activam hujus incarnationis spectant, totum est supernaturale: ut quod Spiritus Sanctus Virginem fecundam effecit, illæsam servavit, etc. Unumquodque vero potius judicandum est secundum agens et formam, quam secundum patiens atque materiam. Idcirco simpliciter dicenda est Christi conceptio miraculosa fuisse, quamvis secundum aliquid fuerit naturalis.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 33. ↩

  2. art. XI. ↩

Chapter 578 of 761