Articulus 44
An Christus in primo suæ conceptionis instanti fuerit sanctificatus per gratiam. 2. An habens usum liberi arbitrii. 3. Potens mereri. 4. An fuerit in illo instanti comprehensor.
HABITUM insuper atque ostensum est, quod unio naturæ humanæ cum Verbo in persona, causa fuit gratiæ sanctificantis animam Christi. Sicut igitur Christus in primo instanti suæ conceptionis maternæ exstitit Deus et homo; sic et in eodem instanti repletus est omni gratia habituali, animam ejus et corpus formaliter sanctificante.
Adhuc autem, quia naturam humanam cum omni sua naturali perfectione ornatam assumpsit, idcirco mox in primo instanti usum liberi arbitrii humani habebat. Liberum quippe arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Intellectus autem seu ratio atque voluntas in Christo a primo conceptionis instanti perfectæ erant, non solum in habitu, sed etiam secundum actum completum, ut dictum est.
Ex istis demum colligitur, quod Christus in primo suæ conceptionis instanti meruerit. Habuit enim usum seu actum voluntatis ac liberi arbitrii plenissime gratia informatum atque ad Deum conversum.
Porro, quoniam Christus in primo suæ conceptionis instanti gratiam sine mensura accepit, imo nec in gratia profecit, sed semper plenissimam habuit: sequitur, quod non tantam solum gratiam habuit, quantam comprehensores in patria, sed omnibus ampliorem atque perfectiorem. Propter quod perfectus comprehensor exstitit a conceptionis principio. Nam gloriam animæ non meruit, sed corporis, cujus immortalitatem et gloriam in primo instanti conceptionis promeruit, et etiam postea. Non enim inconveniens est idem sæpius promereri, et aliquid esse alicujus ex pluribus causis.
Chapter 579 of 761