Skip to the text

Articulus 104

  1. An totus Christus sit in hoc sacramento.

  2. An totus sit sub qualibet specie. 3. An sub qualibet parte specierum. 4. An dimensiones corporis Christi sint totæ in hoc sacramento.

  3. PRÆTEREA in hoc sacramento est aliquid ex vi sacramenti, id scilicet ad quod directe conversio panis ac vini terminatur, utpote corpus Christi et sanguis;1 et aliquid concomitanter, videlicet anima Christi atque divinitas: quæ quum realiter sint conjunctæ corpori Christi et sanguini, ibi necessario sunt ubi est caro sanguisque Christi. Hoc igitur modo totus Christus est in sacramento. In hac namque conversione, non convertuntur dimensiones panis vel vini in dimensiones corporis et sanguinis Domini, sed substantia in substantiam. Tota autem substantia rei est æque in magna et parva quantitate: quemadmodum natura aeris est vere tam in parvo quam in magno aere. Tota ergo substantia corporis et sanguinis Christi continetur in hoc sacramento sub qualibet dimensionis particula, sicut antea substantia panis et vini contenta fuit. Nam corpus Christi est in hoc sacramento, non per modum quantitatis, sed substantiæ.

  4. Ex istis innotescit, quod sub specie panis est totus sanguis Christi, atque sub specie vini totum corpus Christi, et ipse totus Christus sub utraque specie: conformiter tamen. Nam sub specie panis est sanguis Christi concomitanter, eo quod non sit separatus realiter a corpore Christi; corpus vero, ex vi sacramenti. Similiter sub specie vini est sanguis ex vi sacramenti, quia directe convertitur substantia vini in ipsum; corpus autem concomitanter. Quum vero Christus dixit, Caro mea vere est cibus, ponitur pars pro toto, videlicet caro pro toto corpore nervos et ossa habente, eo quod caro sit comestioni magis accommoda.

  5. Porro, sicut tota substantia seu natura panis continetur sub qualibet particula dimensionis; ita et totus Christus continetur sub qualibet specie panis ac hostiæ, non solum quum actu dividitur, ut aliqui asserunt (ponentes simile de speculo, quod integrum manens unam imaginem continet), sed etiam ante actualem divisionem. Non tamen est sub partibus infinitis, quoniam numerus sequitur divisionem in actu. Habet quoque Christi corpus distantiam et ordinem partium suarum in sacramento, non prout comparatur ad dimensiones sacramenti, sed proprias, quas semper æqualiter habet.

  6. Insuper, quoniam dimensiones Christi propriæ suo corpori semper conjunctæ sunt, nec a corpore ejus separabiles sunt; idcirco tota quantitas dimensiva corporis Christi in isto sacramento consistit concomitanter, atque per modum substantiæ: non per modum dimensionum, ut scilicet sit tota in toto, et singulæ partes in singulis partibus; sed tota in toto, et tota in qualibet parte, sicut substantia.

Footnotes

  1. Quæstio 76. ↩

Chapter 639 of 761