Articulus 105
An corpus Christi sit in hoc sacramento localiter. 2. An mobiliter. 3. An visibiliter. 4. An maneat in hoc sacramento, quando miraculose videtur sub specie carnis vel pueri.
SICUT nunc dictum est, corpus Christi est in hoc sacramento, non secundum modum quantitatis dimensivæ, scilicet per commensurationem ad aliquid extra se; sed per modum substantiæ, quæ quum secundum se indivisibilis sit, in qualibet parte quantitatis consistit. Nihil autem corporeum in loco est, nisi per commensurationem ad locum, et secundum dimensionum extensionem. Corpus igitur Christi non est in hoc sacramento sicut in loco, sed per modum quo natura rei sub propria quantitate continetur. Corpus enim Christi succedit substantiæ panis. Unde, sicut natura panis ante consecrationem non erat sub suis dimensionibus sicut in loco; ita nec postea corpus Christi. Verumtamen substantia panis localiter ibi erat, quoniam comparabatur ad locum mediantibus dimensionibus propriis tanquam subjectum earum; sed corpus Christi illarum subjectum non est dimensionum. Et ergo non comparatur ad locum illum nisi per dimensiones alienas; non autem per proprias, quum illæ non sint ibi nisi concomitanter. Nullo itaque modo Christus est in sacramento localiter. Imo, sicut aliarum rerum substantia comparatur ad locum per dimensiones suas, sic dimensiones corporis Christi comparantur ad locum illum mediante substantia: quod est contra rationem corporis locati.
At vero eidem possunt convenire diversa secundum diversas rationes. Imo, quod subjecto est unum et idem, tamen secundum esse multa, potest secundum aliquid moveri, et simul quiescere secundum aliud: ut res quæ colorata et magna est, potest secundum colorem mutari sine magnitudinis mutatione seu motu. Similiter, Christus secundum esse proprium potest quiescere, et simul moveri secundum id in quo est atque per accidens, scilicet ad motum formarum sub quibus in sacramento continetur: sub quibus desinit esse sine sua mutatione, quum habeat esse indeficiens et immortale: quemadmodum Deus desinit esse in creatura corruptibili per mutationem, non suam, sed creaturæ. Et sicut Deus desinit esse Dominus alicujus creati, non quod ipse mutetur, sed quoniam habitudo ejus ad creaturam aufertur per mutationem creaturæ; sic Christus desinit esse sub sacramento, quoniam habitudo ejus ad hunc locum tollitur propter mutationem seu corruptionem creatarum specierum sacramenti.
Porro Christus secundum quod in hoc sacramento est, a corporali oculo nequit videri. Substantia enim non nisi per accidentia visum immutat. Dictum est autem quod accidentia Christi sunt in hoc sacramento concomitanter et mediante substantia. Non ergo visum immutant. Item, corpus Christi in hoc sacramento consistit per modum substantiæ, non per modum dimensionis. Substantia vero secundum se invisibilis est. Intellectus autem Beatorum, tam angelorum quam hominum, spirituali oculo vident corpus Christi prout in sacramento est, secundum participatam claritatem divini intellectus per visionem divinæ essentiæ. Dæmones vero ipsum non vident, nisi per fidem: cui non assentiunt bona voluntate, sed evidentium convicti necessitate signorum, quemadmodum Jacobi secundo habetur: Dæmones credunt, et contremiscunt.1
Præterea, quod in hoc sacramento interdum conspicitur quasi caro, vel sanguis, seu puer: quandoque contingit propter solam immutationem sensuum videntis, cujus sensus ita afficitur atque formatur, ac si hujuscemodi aliquid præsens videret. Quod tunc præcipue fit, quando unus conspicit hostiam in propria specie, alius in forma prædicta. Secundo, istud contingit propter immutationem factam circa species sacramenti, quæ ita qualificantur ut videantur sub specie carnis vel sanguinis. Quidam vero dixerunt hoc esse propriam speciem corporis Christi. Sed hoc non dicitur recte, quoniam corpus secundum propriam speciem non videtur nisi in uno loco. Itaque quamdiu remanent dimensiones, quæ sunt in sacramento aliorum accidentium fundamentum, manet sub eis corpus Christi ac sanguis.
Footnotes
-
Jacob.ii,19. ↩
Chapter 640 of 761