Skip to the text

Articulus 106

  1. An accidentia maneant sine subjecto in hoc sacramento. 2. An quantitas sit eorum subjectum. 3. An illa accidentia possint immutare corpus extrinsecum. 4. An possint corrumpi.

  2. ACCIDENTIA insuper sine subjecto in hoc sacramento consistunt, quia substantia panis non manet; nec transeunt in corpus Christi; nec sunt, ut aliqui æstimant, in aere circumstante, quoniam accidens non migrat de subjecto in subjectum, nec aer susceptivus est accidentium talium.

  3. Porro, quum quantitas immediate sequatur substantiam ratione materiæ, ipsa quantitas fundamentum est aliorum accidentium quæ posterius consequuntur substantiam, scilicet colorum, saporum, etc. Et ideo quamvis virtute divina quantitas panis et vini maneat sine subjecto, alia tamen accidentia manent in ea tanquam in fundamento atque subjecto. Patet quoque ad oculum in sacramento aliquod quantum esse coloratum, aliisque accidentalibus formis affectum.

  4. Præterea agere sequitur ipsum esse agentis. Unumquodque enim operatur secundum quod est in actu. Quemadmodum ergo divina virtute confertur accidentibus in isto sacramento sine substantia esse; sic et agere possunt sine subjecto proprias actiones, sicut et ante consecrationem. Possunt ergo immutare extrinseca corpora.

  5. Rursus, corrumpi possunt sicut et ante: sive per se, ut a qualitatibus contrariis per alterationem; vel propter diminutionem dimensionum in tam modicas partes, quod corrumperetur substantia panis ac vini.

Chapter 641 of 761