Articulus 107
An ex formis seu speciebus sacramenti possit aliquid generari. 2. An aliquis possit ex eis nutriri. 3. De fractione panis consecrati. 4. An vino consecrato aliquid possit misceri.
CORRUPTIO autem unius, generatio est alterius. Quum ergo species sacramentales possint corrumpi, ut dictum est, oportet aliquid ex eis generari (non enim rediguntur in nihilum): præsertim quum ad oculum pateat aliquid generari per corruptionem earum, videlicet vermes aut cineres. Quidam autem dixerunt talia quidem non generari ex formis prædictis, sed ex aere circumstante. Quod irrationabiliter dicitur. Primo, quia in aere nulla apparet facta corruptio vel alteratio. Generatur autem aliquid ex eo quod ante alteratum est atque corruptum. Secundo, quia natura aeris talis non est ut possint ex eo talia generari. Alii ergo dixerunt substantiam panis ac vini in corruptione prædictarum specierum reverti, sicque ex ea generari quæ fiunt. Sed hoc non videtur possibile. Quum namque substantia panis et vini sit conversa in corpus et sanguinem Christi, non potest redire, nisi corpus Christi et sanguis denuo convertantur in eam. Melius ergo apparet, ut dicamus quantitati miraculose conferri ut suppleat vicem materiæ, aliis formis substando, et subjectum generationis atque corruptionis exsistendo sicut materia: non quidem novo miraculo, quum nihil miraculosum sit in hoc sacramento nisi ex vi consecrationis; sed virtute miraculi prius facti.
Ex quo facile constat, quod species istæ hominem nutrire possunt, non solum confortando, sicut odore aliquis confortatur, sed vere cibando. Ostensum est enim, quod converti possunt in substantiam aliquam quæ ex eis generatur. Dicitur autem panis esse in Sacramento altaris post consecrationem, vel quia species panis manent, vel quoniam corpus Christi, quod est panis mysticus, ibi vere exsistit.
Præterea vera fractio est in hoc sacramento, sicut ad sensum cognoscitur. Hujus autem fractionis subjectum non est corpus Christi, sed ipsa dimensio, quæ secundum se habet partium quantitativarum extensionem atque distinctionem. Unde quemadmodum species sacramentales sunt sacramentum corporis Christi, sic fractio hæc ponitur sacramentum passionis Christi, quæ fuit in corpore ejus.
Porro, ut tactum est, quemadmodum species in hoc sacramento permanentes, sortiuntur virtute consecrationis modum essendi substantiæ; sic adipiscuntur et modum agendi et patiendi substantiæ: ita ut agere patique possint quidquid ageret et pateretur substantia panis et vini, si præsens adesset. Quemadmodum ergo ante consecrationem vino alius liquor misceri potest, tam ejusdem speciei, videlicet aliud vinum, quam alterius, ut aqua vel simile quidpiam; sic post consecrationem fieri potest permixtio. Et si illa permixtio sit tanta, quod species vini consecrati corrumpatur, non manebit sub formis illis Christi sanguis. Imo, quum mixtum non sit aliquod miscibilium, sed tertium quoddam, illa pars vini consecrati quæ alio liquore perfunditur, desinit continere sanguinem Christi, dum ejus species accidentalis destruitur.
Chapter 642 of 761