Articulus 108
1. De forma hujus sacramenti. 2. De convenientia formæ consecrationis corporis Christi. 3. De convenientia formæ consecrationis sanguinis Christi. 4. De virtute utriusque formæ. 5. De veritate locutionis. 6. De habitudine harum formarum ad invicem.
- DIFFERT vero hoc sacramentum a ceteris.1 Primo, quia hoc sacramentum perficitur in consecratione materiæ; alia autem, in usu materiæ consecratæ. Secundo, quia in aliis consecratio materiæ in sola benedictione consistit materiæ, per quam recipit instrumentalem sanctificandi virtutem, quæ a ministro ad inanimata potest procedere. Sed istud sacramentum consistit in supernaturali conversione. Unde in consecratione materiæ sacramenti istius sacerdos alium actum non habet, nisi prolationem verborum. Conformiter, forma hujus sacramenti, qua dicitur, Hoc est corpus meum, ab aliorum formis sacramentorum in duobus distinguitur. Primo, quoniam illæ formæ important usum materiæ, ut quum dicitur, Ego te baptizo; hujus autem sacramenti forma solam materiæ consecrationem designat. Secundo, quia aliorum sacramentorum formæ dicuntur a ministro per modum agentis vel deprecantis, ut quum dicitur, Ego te consigno; vel, Per istam unctionem, etc. Hujus vero sacramenti forma profertur ex persona Christi loquentis: ad insinuandum quod sacerdos in confectione hujus sacramenti nihil aliud agit, nisi quod verba Christi pronuntiat.
Est autem diversa opinio quomodo Christus hoc sacramentum confecerit. Quidam enim affirmant, quod sola divina virtute consecravit, et postea formam consecrandi aliis dedit. Alii dicunt, quod aliis verbis et nobis ignotis consecravit. Quidam autem, quod eadem verba bis protulit: primo, in occulto conficiendo; secundo, aperte aliis dando. Sed melius dicitur, quod verbis quibus nunc consecratio fit, ipse Christus consecravit, non in occulto prolatis, vel bis, sed semel. Nam et Evangelistæ, secundum Augustinum, non semper servant eumdem ordinem recitando, secundum quem gesta est res. — Sciendum quoque, quod si sacerdos sola verba quæ ad hujus sacramenti formam pertinent, proferret cum intentione consecrandi, vere conficeret. Nam ejus intentio faceret ut hæc verba intelligerentur quasi ex persona Christi prolata: quamvis verbis præcedentibus id non exprimatur. Sic tamen conficiens graviter peccaret, utpote ritum Ecclesiæ non observans.
Præterea in consecratione ista consideranda sunt tria, videlicet ipsa conversio, terminus a quo, et terminus ad quem. Et quia conversio ista fit in instanti, significatur non ut in fieri, sed ut in facto esse, quum dicitur, Hoc est corpus meum; terminus quoque a quo, designatur per pronomen demonstrativum, quum dicitur, Hoc; sed et terminus ad quem exprimitur, quum additur, Corpus meum. Hæc autem conjunctio, enim, adjungitur secundum consuetudinem Romanæ Ecclesiæ a B. Petro derivatam. Adjungitur vero propter continuationem ad præcedentia verba. Unde non est de forma sacramenti.
At vero quidam dixerunt, quod ad formam consecrationis calicis non pertinent nisi hæc verba: Hic est calix sanguinis mei. Sed quoniam verba sequentia sunt determinationes hujus prædicati, Sanguinis; ideo alii melius dicunt, quod verba quoque sequentia ad formam consecrationis vini pertineant, usque dum dicitur, Hæc quotiescumque feceritis: quæ non sunt de forma, sed spectant ad usum sacramenti istius. Per hæc itaque verba, Hic est calix sanguinis mei, significatur conversio vini in sanguinem. Verba vero sequentia designant virtutem sanguinis Christi pro nobis effusi: valet nempe ad tria, scilicet ad perceptionem vitæ æternæ, ad justificationem gratiæ, et ad delenda peccata. Propter primum dicitur, Novi et æterni testamenti; propter secundum apponitur, Mysterium fidei; propter tertium autem adjicitur, Qui pro vobis et pro multis effundetur, etc. — Quum vero dicitur, Hic est calix sanguinis mei, ponitur continens pro contento; et est sensus: Hic est sanguis meus contentus in calice. Testamentum quoque aliud nihil est, nisi dispositio hereditatis. Et quia per sanguinem Christi adipisci possumus hereditatem æternam, dictum est : Calix sanguinis mei novi et æterni testamenti. Dicitur etiam in consecratione sanguinis, Mysterium fidei, ad designandum occultum modum quo sanguis Christi vere in sacramento consistit, quod sola fide tenetur. Unde et ipsum mysterium est quasi fidei objectum. — Quamvis vero non omnia verba consecrationis calicis in Scriptura legantur, eo quod Apostoli et Evangelistæ nolebant formas sacramentorum publice tradere propter infidelium derisionem, secundum Dionysium in fine Ecclesiasticæ hierarchiæ ; omnia tamen verba illa a Christo prolata sunt et Apostolis tradita : per quos hæc forma a Christo ad Ecclesiam venit, juxta illud primæ ad Corinthios undecimo : Ego accepi a Domino, quod et tradidi vobis.
Insuper, sicut de verbis ad aliorum sacramentorum formam spectantibus dictum est, quod in eis sit quædam virtus activa ad effectum sacramenti, non principalis vel prima, sed instrumentalis et secundaria ;2 ita de verbis formalibus hujus sacramenti credendum est : quoniam quum ex persona Christi dicuntur, per hoc quod ex ejus mandato proferuntur, consequuntur instrumentalem virtutem ad consecrationem : et hoc, in ultimo instanti prolationis ultimi verbi in ordine ad verba præcedentia.
Præterea hæc locutio, Hoc est corpus meum, vera est, intelligendo eam secundum ultimum instans prolationis verborum. Istud autem pronomen demonstrativum, Hoc, non demonstrat panem, nec etiam corpus Christi, sed aliquid sub speciebus sacramenti contentum, utpote quod prius fuit panis, et postmodum corpus est Christi. Pronomen enim significat substantiam in communi, sine qualitate, id est proprietate determinante. Et ideo verba prædicta, quæ sunt forma hujus sacramenti, quamvis recitative a sacerdote dicuntur, non tamen sumuntur materialiter solum, sed etiam significative : imo et factiva sunt ejus quod significant. Sed significatio præintelligitur conversioni seu rei significatæ, ordine naturæ, non temporis : nam causa naturaliter prior est suo effectu.
Amplius, consecratio corporis statim perficitur verbis prolatis quæ ad hanc pertinent consecrationem. Non enim consecrationes panis ac vini se invicem expectant. Alioqui diceretur, Hoc erit corpus meum; nec corpus Christi elevaretur ante consecrationem sanguinis.¹
Footnotes
Chapter 643 of 761