Skip to the text

Articulus 109

  1. An hujus sacramenti effectus sit collatio gratiæ. 2. An adeptio gloriæ. 3. An remissio quoque peccati mortalis. 4. An venialis peccati remissio.

  2. HOC autem sacramentum superdignissimum gratiam confert :1 tum quoniam Christum realiter continet; tum quia ejus passionem figurat; tum quoniam cibus est animæ. Et ergo quidquid agit cibus corporalis in corpore, qui sustentat, auget, reparat, et delectat : hoc totum facit hoc sacramentum spiritualiter in anima. Unde Ambrosius : Iste, inquit, panis est vitæ æternæ, qui animæ nostræ substantiam fulcit.

  3. Amplius, ex eisdem rationibus patet, quod causet gloriæ adeptionem. Nam et Christus januam regni aperuit ; et per usum hujus sacramenti efficimur meriti ejus participes, sicque tandem consummato cursu viæ introducemur ad gloriam.

  4. Præterea virtus sacramenti istius consideratur dupliciter. Primo, secundum se: sicque ad omnium peccatorum remissionem sufficiens est. Secundo, per comparationem ad sumentem. Et ita in eo qui spiritualiter non vivit, id est non caritatem qua Christo jungatur habet, non operatur mortalium peccatorum indulgentiam, sed gravamen, quoniam obicem ponit peccator gratiæ Dei. Nutrimentum namque non est alicui aptum nisi viventi. Quum ergo sacramentum, spirituale dicatur nutrimentum, ei non competit ipsum recipere, qui non vivit spiritualiter et caritative. Operatur vero remissionem peccati mortalis obliti, per hoc quod gratiam caritatis infundit, quæ contritionem complet.

  5. Denique peccata venialia per hoc sacramentum dimittuntur: tam ratione sacramenti, quod est spirituale alimentum per quod restauratur deperditum in spirituali vita, quemadmodum cibus corporeus illud restaurat quod in animali per actionem naturalis caloris deperditur: peccata vero venialia caritatis fervorem diminuunt, atque ex concupiscentia naturali procedunt. Idcirco, ut Innocentius III asserit, hoc sacramentum veniale delet et cavet mortale. Propter quod Ambrosius ait: Iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianæ infirmitatis. Item, res hujus sacramenti est caritas, quæ in hoc sacramento augetur, non solum in habitu, sed etiam in actu accenditur, sicque peccatorum labem consumit.

Footnotes

  1. Quæstio 79. ↩

Chapter 644 of 761