Skip to the text

Articulus 110

  1. An per hoc sacramentum tota pœna peccati dimittatur. 2. An per ipsum homo a peccatis futuris præservetur. 3. An prosit soli sumenti. 4. De impedimentis effectus hujus sacramenti.

  2. EST vero sacramentum Eucharistiæ sacrificium, in quantum offertur; et sacramentum, in quantum sumitur. Itaque prout est sacramentum, duplicem sortitur effectum: unum per se atque directe; alium concomitanter. Quum enim hoc sacramentum institutum sit, non ad satisfaciendum, sed ad spiritualiter nutrendum per unionem ad Christum atque Ecclesiam, ideo per se efficit spirituale augmentum. Sed quoniam tale augmentum per caritatem efficitur, quæ operit multitudinem peccatorum, concomitanter inducit remissionem non solum culpæ, sed etiam pœnæ, non totius, sed tanto majoris, quo fuerit devotio et caritas major.1 In quantum vero est sacrificium, habet satisfaciendi virtutem. In satisfactione autem magis pensatur affectus offerentis, quam quantitas oblationis. Quanquam igitur ista oblatio ex sua quantitate sufficiat cuncta auferre delicta omnemque pœnam; tamen fit satisfactoria illis qui offerunt, vel pro quibus offertur, secundum quantitatem suæ devotionis, et non pro tota pœna.

  3. Præterea, quoniam sacramentum hoc est spiritualis alimonia Christo conjungens, atque signum victoriæ Christi, præservat a malis futuris ab intra et foris emergentibus. Unde Chrysostomus: Sicut leones flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus terribiles effecti diabolo.

  4. Denique sacramentum hoc sub ratione sacramenti et sacrificii prodest sumentibus: nam pro omnibus qui sumunt, offertur. Sed prout est sacrificium, prodest etiam illis qui non sumunt, dum pro eorum offertur salute, dummodo sint Christo per fidem et caritatem conjuncti.

  5. Insuper, peccata venialia, secundum quod jam præterita sunt, hujus sacramenti effectum nequaquam impediunt. Potest namque aliquis post multa peccata venialia ad hoc sacramentum devote accedere, ejusque effectus plene participare. Peccata vero venialia prout sunt actu exercita, effectum hujus sacramenti partim impediunt, scilicet quoad actualem spiritualis dulcedinis refectionem, quam is qui mente distracta accedit, non percipit. Non autem impediunt effectum sacramenti hujus in toto, quia non tollunt neque impediunt augmentum gratiæ habitualis, vel caritatis.

Footnotes

  1. I Petr. IV, 8. ↩

Chapter 645 of 761