Skip to the text

Articulus 111

1. De duplici modo manducandi hoc sacramentum. 2. An soli homini competat manducare spiritualiter. 3. An soli justo conveniat manducare sacramentaliter. 4. An peccator sacramentaliter manducans peccet.

  1. ATTENDITUR autem in hoc sacramento ipsum sacramentum, et sacramenti effectus.1 Illa ergo manducatio qua quis sacramentum sumit non consequendo effectum ipsius, videlicet gratiam, propter suam malitiam, sacramentalis vocatur. Quum vero consequitur prædictum effectum, manducatio dicitur spiritualis. Hæc quoque distinctio in aliis sacramentis locum sortitur, secundum quod in eis recipi potest sacramentum sine receptione effectus, scilicet gratiæ. Interdum autem manducat aliquis spiritualiter, non sumendo ipsum sacramentum in re, sed in voto : sive post institutionem sacramenti, ut tempore gratiæ; sive propter figuram, quemadmodum de antiquis patribus ait Apostolus : Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt.2

  2. Denique angeli spiritualiter manducant Christum, sub propria specie eum cernentes, ejusque beata contemplatione fruentes. Sed non competit eis manducare spiritualiter Christum secundum quod formis sacramentalibus velatur ac tegitur; sed hoc hominibus proprium est, qui per fidem atque affectum se in hoc sacramentum extendunt. Et ideo angelis non congruit spiritualiter manducare hoc sacramentum.

  3. Præterea quidam antiqui dixerunt quoniam statim quum peccator Christi corpus ore contingit, desinat corpus Christi esse sub speciebus sacramenti. Hoc autem prædictis non consonat. Ostensum est enim tamdiu sub sacramento manere Christi corpus et sanguinem, quamdiu species illæ sacramenti perdurant : imo tamdiu sicut substantia panis maneret, si adesset. Non ergo soli justo, sed et peccatori potest competere hoc sacramentum sacramentaliter manducare.

  4. Porro in hoc sacramento est aliquid quod est solum signum; aliquid quoque quod est signatum atque contentum, videlicet corpus Christi verum; tertium, quod est signatum et non contentum, scilicet corpus Christi mysticum, quod est societas sanctorum. Itaque quicumque hoc sacramentum accipit, ipsa sua acceptione designat se Christo unitum, membrisque ejus incorporatum : quod fit per fidem formatam. Et ideo qui cum mortali peccato de quo sibi conscius est, hoc sacramentum sumit, falsitatem ostendit et mendacium in sacramentum committit, sacrilegiumque incurrit tanquam sacramenti violator. Et ergo mortaliter peccat. Propter quod admittendi non sunt ad hoc sacramentum, qui in mortali peccato sciuntur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 80. ↩

  2. 1 Cor. x, 2-4. ↩

Chapter 646 of 761