Skip to the text

Articulus 112

1. De quantitate peccati manducantium indigne. 2. An peccator ad hoc sacramentum accedens sit repellendus. 3. An nocturna pollutio a communione impediat. 4. An a solis jejunis sit sumendum sacramentum.

  1. PECCATUM insuper peccato gravius dicitur dupliciter, scilicet per se, id est ratione objecti, et per accidens. Per se igitur tanto peccatum est gravius, quo major est ille in quem peccatur. Quemadmodum ergo Christi divinitas dignior est ejus humanitate, humanitas quoque ipsius sacramentis præstantior est : tanto gravius est peccatum quod contra divinitatem committitur, quam contra humanitatem; et quod fit contra humanitatem Christi, quam contra sacramenta suæ humanitatis; et deinde sequuntur peccata quæ sunt contra puras creaturas. Unde patet, quod licet peccatum indigne manducantis sit gravius multis peccatis, non tamen omnium est gravissimum. Secundo autem, dicitur peccatum magis vel minus grave per accidens. Nam qui ex ignorantia vel debilitate illicite agit, minus peccat, quam qui ex certa scientia vel contemptu peccat. Et ergo per accidens gravari potest prædictum peccatum.

  2. At vero peccatori publice perseveranti in peccato mortali, ut usurario vel raptori, neganda est sacra communio, donec confiteatur atque pœniteat ac reconcilietur Ecclesiæ. Sed si peccator sit occultus, non est denegandum Eucharistiæ sacramentum. Nam eo quod baptizatus est Christianus, admissus videtur ad hoc sacramentum. Non ergo eo carere privarique debet, nisi publice confiteatur vel convincatur de crimine.

  3. Porro nocturna pollutio, quamvis secundum se non sit peccatum mortale, tamen propter causam suam potest habere mortale peccatum annexum. Interdum namque contingit ex illusione dæmonum, quandoque ex cogitationibus præcedentibus, quandoque ex superfluitate cibi et potus, sæpe quoque ex superfluitate vel debilitate naturæ. Quælibet autem causarum harum esse potest cum mortali peccato, et item cum veniali, et etiam sine omni peccato. Illusio namque diaboli fieri potest ex sola ejus malitia: et sic nullum erit peccatum. Quandoque vero contingit ex præcedenti negligentia præparandi se ad sacramentum: quæ negligentia esse potest mortalis vel venialis. Similiter cogitationes præcedentes lascivæ esse possunt sine peccato, ut quum gratia lectionis aut disputationis assumuntur. Quandoque sunt mortales, ut si assensus in peccatum sit plenus; si autem ratio perfecte non consensit, erit veniale peccatum. Item, superfluitas cibi et potus esse potest mortalis et venialis: et similiter ipsa superfluitas naturæ. Infirmitas autem naturæ quandoque sine peccato est: unde et aliqui vigilando sustinent fluxum seminis sine peccato. — Quandocumque ergo nocturna pollutio habet causam mortalem præcedentem, de necessitate a sacramento abstinere oportet, nec sine peccato mortali acceditur. Dum vero caret peccato, vel veniale peccatum habet, tunc abstinendum est propter congruentiam: tam ratione immunditiæ corporalis, ob quam propter sacramenti reverentiam a susceptione ejus cessandum est; quam propter mentis evagationem, quæ pollutionem nocturnam consequi solet, præsertim quando ex imaginatione turpi causatur. Et hoc modo decet a communione cessare, etiam propter maritalem concubitum, quamvis peccato carentem, dempto necessitatis articulo. Sed et somnium homicidii, si ex causa quæ est mortale peccatum procedit, a communione impedit.

  4. Ordinavit autem Ecclesia a jejunis debere accipi sacramentum: primo, propter ejus reverentiam; secundo, propter mysterium, scilicet ut ipsum primo in cordibus nostris fundetur; tertio, ad vitandum periculum ebrietatis ac vomitus. Si tamen reliquiæ ciborum in ore remanentes trajiciantur per guttur, non impeditur sumptio sacramenti, quia nihil accipitur per modum cibi vel potus. — Sciendum quoque, quod secundum antiquos canones a Papa Clemente I erat statutum (ut habetur De consecratione, distinctione 2): Si mane dominica portio editur, usque ad sextam jejunent ministri; et si tertia vel quarta acceperint, jejunent usque ad vesperum. Hoc tamen nunc per contrariam consuetudinem sublatum est, quia nunc frequentius Missarum celebrantur solennia. Debet tamen esse aliqua mora inter sumptionem hujus sacramenti et reliquos cibos.

Chapter 647 of 761