Skip to the text

Articulus 113

  1. An hoc sacramentum dandum sit non habentibus usum rationis. 2. An sit quotidie sumendum. 3. An liceat omnino abstinere. 4. An liceat corpus sine sanguine sumere.

  2. AT vero qui nunquam usum rationis habuerunt, communionem sumere non debent, nec eis illam præstari licet, quia hujus sacramenti devotionem nunquam habuerunt. Si vero aliquem usum rationis quamvis debilem habent, communicari possunt; et si illum usum amittant, nihilo minus in articulo mortis possunt sacramentum recipere, si ante ejus affectum habuerant, licet tunc in phrenesim aut similem incidant morbum, nisi timeatur periculum exspuitionis seu vomitus. De baptizatis vero qui corporaliter a dæmonibus vexantur, eadem ratio est. Unde Cassianus refert, quod eis qui ab immundis vexantur spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris nunquam invenimus interdictam.

  3. Præterea istud sacramentum spiritualis alimonia est, et maxime virtuosa atque salubris. Duo igitur in communione pensanda sunt: unum, ex parte sacramenti, sicque expedit sacramentum quotidie recipere; aliud, ex parte recipientis, videlicet, ut cum magna reverentia et devotione accedat. Si ergo quis se quotidie paratum invenerit ad sic accedendum, securus accedat quotidie. Sed quia quotidie multa impedimenta devotionis istius occurrunt propter indispositionem mentis et corporis, non expedit omnibus quotidie sumere, sed eis qui paratos se exhibent, quemadmodum ait Augustinus: Ille panis quotidianus est; accipe quotidie, quod tibi quotidie prosit. Et ut insinuet quibus hoc dixerit, addit: Sic vive, ut quotidie merearis accipere. — Demum in primitiva Ecclesia, vigente devotione fidei christianæ, fideles quotidie communicabant. Sic enim statuerunt Apostoli, ut Anacletus Papa testatur. Postea, hac devotione refrigescente, Fabianus Papa instituit, ut saltem ter in anno communicent, scilicet in Pascha, Pentecoste et Natali Christi. Postremo, propter abundantiam iniquitatis emergentem, Innocentius III statuit, ut saltem semel in anno, scilicet in Pascha, communicent.

  4. Amplius, non est necesse hoc sacramentum sacramentaliter sumere; sed sufficit spiritualis sumptio, dummodo adsit votum recipiendi ipsum sacramentum: quod etiam implere oportet, dum opportunitas adest, non solum ex ordinatione Ecclesiæ, sed et ex mandato Christi dicentis:1 Hoc facite in meam commemorationem.

  5. Adhuc, quantum est ex parte sacramenti, non decet corpus Christi sine sanguine, maxime a sacerdotibus, sumi. Sed ex parte recipientium, ordinatum est in quibusdam Ecclesiis, ut non bibat populus qui communicatur, sanguinem Christi seorsum, ad vitandum irreverentiæ et effusionis periculum.

Footnotes

  1. Luc. xxii, 19. ↩

Chapter 648 of 761