Articulus 114
An Christus sumpserit proprium corpus et sanguinem. 2. An dederit illud Judæ.
Quale corpus dederit discipulis. 4. Quomodo habuisset se in triduo mortis sub hoc sacramento.
MELIUS insuper dicunt, qui asserunt Christum proprium corpus et sanguinem sub sacramento in Cœna sumpsisse:1 quemadmodum ipse quoque baptizari volebat, ut nos suo exemplo ad Baptismum induceret. Cœpit enim Jesus facere et docere.2 Unde quod aliis agere commendavit, ipse primo implevit. Propter quod quidam metrice dicunt:
Rex sedet in Cœna turba cinctus duodena; Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus.
Denique Hilarius super Matthæum affirmat, quod corpus suum Christus Judæ non dedit in Cœna. Sed hoc non conveniebat magisterio Christi, cujus omnis actio est nostra instructio. Non enim debuit occultum peccatorem publicare, vel tali discretione Judam exasperare. Dicendum ergo, quod Judas cum aliis discipulis corpus et sanguinem Christi accepit : quemadmodum in Ecclesiastica hierarchia Dionysius, et Augustinus super Joannem, testantur : quod etiam Chrysostomus asserit. Non est tamen putandum, quod dedit illi corpus suum sub pane intincto, sed ante cum aliis, secundum Augustinum.
Præterea Hugo de S. Victore asserit Christum in hac vita diversis temporibus omnes dotes corporis glorificati assumptione, scilicet : subtilitatem, in nativitate ex utero clauso; agilitatem, ambulando super aquas; claritatem, in transfiguratione; impassibilitatem, in Cœna, tradendo corpus suum discipulis. Et ita, secundum eum, Christus dedit Apostolis corpus impassibile. Sed hoc stare non valet. Idem namque corpus dedit in sacramento, sicut in propria specie fuit. Et ergo tale dedit quale habuit, scilicet passibile : quod tamen fuit sub speciebus sacramenti impassibili modo, quia secundum quod ibi erat, non erat tangibile vel sensu perceptibile, quia non comparatur ad aliquid extra se per propria accidentia.
Ex quo etiam sequitur, quod ea quæ Christo secundum se attribuuntur, poterant dici de Christo si fuisset corpus ejus servatum in pyxide tempore passionis, vel in triduo mortis; non autem illa quæ sibi conveniunt per comparationem ad agens extrinsecum. Unde verum fuisset, quod Christus in pyxide mortuus fuisset et dolens, etc. Crucifigi autem, irrideri, et talia, sibi non competebant, nisi per comparationem ad aliquid extra se : et ergo prout sub sacramento fuisset, sibi non convenissent. Et quoniam in triduo mortis separata erant anima, corpus et sanguis; idcirco sub sacramento separata fuissent. De quo metrice dicitur :
Pyxide servato poteris sociare dolorem Innatum; sed non illatus convenit illi.
Footnotes
Chapter 649 of 761