Skip to the text

Articulus 115

1. Utrum consecrare hoc sacramentum sit proprium sacerdoti. 2. An plures possint eamdem hostiam consecrare. 3. An dispensatio hujus sacramenti sit solius sacerdotis. 4. An consecrans possit a communione abstinere. 5. An malus sacerdos conficere queat.

  1. NEMO præterea agens aliquid quod suam propriam transcendit virtutem, operari potest, nisi in potestate illius qui sibi agendi potentiam præstitit.1 Consecratio autem hujus sacramenti omnem naturalem atque humanam potentiam superat. Nemo igitur ipsum conficere potest, nisi cui a Christo potestas hæc data est, utpote sacerdos.

  2. Porro, dum ordinatur sacerdos, ponitur in gradu eorum quibus Christus in Cœna dedit consecrandi virtutem. Quemadmodum ergo Christo cœnanti concœnaverunt Apostoli, ita secundum quarumdam consuetudinem Ecclesiarum, sacerdotes dum ordinantur, concelebrant episcopo ordinanti. Omnium enim intentio ad idem instans refertur, et omnes sunt unum in Christo, ut Innocentius III dicit.

  3. Amplius, quoniam sacerdos consecrat in persona Christi : idcirco sicut ipse Christus personaliter hoc sacramentum confecit et aliis dedit; sic sacerdotis est non solum conficere, sed et dispensare hoc sacramentum. Secundo, quoniam sacerdos est medius inter Deum ac populum. Sicut igitur preces populi offert Deo, sic sacramenta Dei dispensare habet populo. Tertio, quia sacramentum non contingitur, propter suam reverentiam, nisi a re consecrata. Nam et corporale et calix consecrantur : similiter manus sacerdotis, et non aliorum. Unde nulli alii, nec diacono, illud tangere licet, nisi in casu necessitatis, ut si caderet super terram. Sed quoniam sanguis Christi tenetur in vase, potest diaconus propter propinquitatem suam ad sacerdotem sanguinem dispensare, non autem corpus, nisi necessitate ingruente, aut certe episcopo vel presbytero præcipiente. Unde De consecratione, distinctione 2, habetur : Presbyter per semetipsum infirmos communicet.

  4. Insuper, quandocumque sacerdos hoc sacramentum conficit, debet ipsum accipere, quatenus particeps ejus fiat. Hoc enim sacramentum non solum est sacramentum, sed etiam sacrificium. Omnis autem qui sacrificium offert, particeps ejus consistere debet. Exterius namque sacrificium signum est sacrificii interioris quo quis se ipsum Deo interius offert, secundum Augustinum decimo de Civitate Dei. Verumtamen si in altari corpus Christi sub specie carnis, vel sanguis in specie sanguinis, appareret, non esset sumendum a sacerdote, ut ait Hieronymus. Nec ideo fieret sacerdos mandati transgressor. Sed consulendum ei esset, quod denuo corpus Domini Jesu consecraret et sumeret.

  5. Præterea, quoniam sacerdos hanc consecrationem non facit ut homo ille, sed ut Christi minister; nec suo merito, sed divina virtute: idcirco sive sit bonus, sive malignus, veraciter consecrat: quia et malus exsistens non desinit esse servus. Habet enim Deus servos bonos et reprobos. Nam et dominorum quidam sunt pii, quidam vero tyranni.

Footnotes

  1. Quæstio 82. ↩

Chapter 650 of 761