Skip to the text

Articulus 116

  1. An Missa mali sacerdotis minus valeat quam boni. 2. An hæretici, schismatici, vel excommunicati possint conficere. 3. An etiam degradati. 4. An peccent a talibus communionem recipientes. 5. An liceat sacerdoti omnino a celebratione cessare.

  2. CONSIDERANTUR quoque in Missa duo, videlicet ipsum sacramentum, et orationes quæ dicuntur in ea pro vivis et mortuis. Quantum ergo ad sacramentum, non minus valet Missa sacerdotis mali, quam boni. Orationes vero considerantur dupliciter. Primo, prout efficaciam sortiuntur ex orantis devotione ac merito: et sic Missa mali sacerdotis minus valet, quam boni. Unde causa 1, quæstione 1, habetur: Quanto sacerdotes fuerint digniores, tanto facilius in necessitatibus pro quibus clamant, exaudiuntur. Secundo, prout dicuntur in persona totius Ecclesiæ, cujus personam gerit sacerdos, etiam malus: sicque orationes sacerdotis mali sunt validæ et fructuosæ, non solum quas dicit in Missa sed et in toto ecclesiastico Officio. Orationes vero ejus privatæ inanes sunt, quemadmodum Proverbiorum vicesimo octavo dicitur:1 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.

  3. Præterea aliud est, aliquid non habere, et non recte habere; vel non dare, et non recte dare. Itaque qui ordinantur extra Ecclesiam, scilicet ab hæreticis et schismaticis, vel excommunicatis, vere ordinantur, quamvis non recte. Habent quoque potestatem, quamvis non recte ea utantur. Illi enim qui per schisma vel hæresim aut excommunicationem extra Ecclesiam fiunt, potestatem ordinis non amittunt: et ideo hoc sacramentum vere conficere possunt. Alioqui dum ad Ecclesiam redeunt, reordinandi essent: quod tamen non fit. Et hæc responsio ex verbis Augustini secundo contra Permenianum elicitur, quamvis quidam oppositum asserant. Auctoritates autem quæ ad oppositum sonare videntur, intelligendæ sunt, quod extra Ecclesiam sacramentum non recte offertur.

  4. Porro consecrandi potestas, characterem ordinis sacerdotalis concernit. Quum ergo omnis sacramentorum character indelebilis sit, secundum præhabita, sequitur quod degradatus characterem non amittit, et per consequens nec consecrandi potentiam: quamvis exsecutio ei prohibeatur in perpetuum, sicut excommunicatis ad tempus, nisi reconcilientur.

  5. Præterea, quoniam hæretici, schismatici et excommunicati, et etiam peccatores, sua potestate male et non recte utuntur si consecrent, non licet eorum Missas audire aut ab eis communionem recipere. Qui enim alicui peccanti et male utenti communicat, particeps culpæ illius efficitur. Quoniam tamen non omnes peccatores presbyteri sunt suspensi per sententiam Ecclesiæ ab exsecutione consecrandi, quamvis quoad divinam sententiam sint suspensi; idcirco licet eorum Missas audire et ab eis sacramentum recipere, quamdiu non sunt per Ecclesiam suspensi. Specialiter autem prohibuit Ecclesia audire Missam sacerdotis concubinarii. Quod intelligendum est de notorio, vel per sententiam quæ fertur in convictum, vel per confessionem in jure factam, [vel per evidentiam facti,] quando peccatum nulla tergiversatione potest celari.

  6. Insuper, opportunitas celebrandi non solum pensatur per comparationem ad Christifideles, quibus sacramenta præbentur, sed etiam quantum ad Deum præcipue, cui in sacramenti consecratione sacrificium immolatur. Idcirco non solum presbyteri animarum curam habentes, sed et omnes sacerdotes, si possibilitas adsit, celebrare tenentur interdum : et sicut apparet, præsertim in festis præcipuis, illisque diebus quibus fideles communicare sunt soliti. Nam unusquisque dono gratiæ sibi a Deo collato uti tenetur, juxta illud Apostoli : Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.2

Footnotes

  1. Prov. xxviii, 9. ↩

  2. II Cor. vi, 1. ↩

Chapter 651 of 761