Articulus 117
1. An Christus in celebratione immoletur.
2. De tempore, 3. de loco celebrationis. 4. De aliis ad ejus apparatum spectantibus.
RATIO autem ob quam celebratio hujus mysterii immolatio Christi vocatur, est :1 primo, quoniam ipsa est imago repræsentativa immolationis Christi in cruce. Imago vero nomen ejus cujus est imago sortitur, quemadmodum de imagine aliqua dicimus : Ille est Petrus, ille Dionysius. Item, ratione effectus. Nam per hoc sacramentum participes efficimur fructus dominicæ passionis. Altare autem significat crucem Christi.
Porro, quoniam per celebrationem consequimur fructum passionis dominicæ, Ecclesia statuit ut quotidie celebratio fiat, et non solum semel in anno, die illo quo passus est Christus. Et quia teste Augustino, passio Christi celebrata est a tertia hora usque ad nonam; ideo regulariter in illa parte diei solenniter celebratur in Ecclesia hoc sacramentum. Sed in die Parasceves non consecratur hoc sacramentum: quia enim figura est passionis Christi, illa die non fit quando res figurata exhibita est. Nam veniente veritate, cessat figura. In Natali autem Christi ter celebratur, propter triplicem Christi nativitatem, videlicet æternam, temporalem, et spiritualem qua in mentibus nascitur electorum. Potest quoque Missa celebrari in prima parte diei, videlicet quando aurora incipit apparere, si necessitas exigat, ut dicitur De consecratione, distinctione 1. Nec debet sacerdos bis celebrare in die, nisi propter necessitatem.2
Præterea, duo sunt in his quæ hoc sacramentum circumstant : quorum unum pertinet ad repræsentationem eorum quæ circa Christi passionem sunt facta; aliud vero ad reverentiam pertinet sacramenti, ut consecrationes vasorum. Quamvis autem Christus extra domum passus sit, tamen Missa in domo fit, quæ designat Ecclesiam, extra quam non est verum sacrificium. Tamen, ut habetur De consecratione, distinctione 1 : In itinere positis, si ecclesia defuerit, sub dio, vel sub tentorio, si tabula consecrata ac cetera sacra mysteria ad id officium pertinentia ibi adfuerint, Missarum solennia celebrare concedimus. Regulariter autem celebrare non licet, nisi in locis ab episcopo consecratis. Unde probabile est quod aliqui dicunt, hominem consequi venialium peccatorum remissionem per ecclesiæ consecratæ ingressum : sicut per aquæ benedictæ adspersionem. Et sicut infans baptizatus a quocumque, non est denuo baptizandus; sic locus ecclesiæ vel alter Deo semel consecratus, non est iterum consecrandus, nisi sit vel igne exustus, vel sanguinis effusione seu seminis pollutione fœdatus.
Palla vero altaris, cathedra, candelabrum et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur, cineresque eorum baptisterio inferantur, aut in pariete seu fossis pavimentorum jactentur, ne pedibus conculcentur.
Footnotes
Chapter 652 of 761