Skip to the text

Articulus 118

  1. De his quæ in celebratione dicuntur. 2. De his quæ in ea aguntur. 3. De defectibus quæ circa eam occurrunt.

  2. QUEMADMODUM De consecratione, distinctione 1, habetur, Jacobus frater Domini secundum carnem, et Basilius Cæsariensis episcopus ediderunt Missæ celebrationem. Quia enim in hoc sacramento totum nostræ salutis mysterium comprehenditur, ideo solennius celebratur. — Primo itaque ante celebrationem hujus mysterii præmittitur quædam præparatio, ut digne agatur. Cujus prima pars est laus divina, quæ fit in Introitu, qui ut frequenter sumitur ex psalmis, vel simul cum psalmo cantatur: quoniam psalmi continent per modum laudis quidquid in sacra Scriptura comprehenditur, secundum Dionysium tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo. Secunda pars continet commemorationem præsentis miseriæ, dum dicitur, Kyrie eleison. Tertia pars agit memoriam cœlestis lætitiæ, dum dicitur, Gloria in excelsis. Quarta pars continet orationem quam facit sacerdos pro populo. — Secundo vero, præmittitur instructio populi, quæ dispositive fit per doctrinam Prophetarum et Apostolorum: quam sequitur Graduale, [significans profectum vitæ, et Alleluia,] spiritualem exsultationem designans; vel Tractus, spiritualem gemitum significans, et hoc in officiis luctuosis. Hæc enim consequi debent fideles ex doctrina Prophetarum et Apostolorum. Deinde Evangelium legitur, in quo populus perfecte instruitur. Post quod dicitur, Credo, ad insinuandum quod Evangelio perfecte credatur a populo.

Deinde, populo sic præparato, acceditur ad celebrationem mysterii: quod offertur, in quantum est sacrificium; et consecratur ac sumitur, in quantum est sacramentum. Primo ergo, peragitur oblatio; secundo, consecratur; tertio, sumitur. Circa oblationem duo aguntur, videlicet laus populi, ad designandum ejus lætitiam, et oratio sacerdotis. Circa consecrationem quoque primo excitatur populus ad devotionem, in Præfatione: qua finita, populus cum devotione laudat Christi divinitatem cum angelis, dicens, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., ejus quoque humanitatem cum pueris, addens, Benedictus qui venit. Deinde sacerdos secrete commemorat eos pro quibus offertur; invocat quoque Sanctorum patrocinia quos memorat; tertio, petitionem concludit, dum dicit: Hæc oblatio, pro quibus offertur. Deinde accedit ad consecrationem: primo, petens a Deo ejus effectum; secundo, facit eamdem per verba Christi; tertio, præsumptionem excusat per obedientiam ad Christi mandatum, dum dicit, Unde et memores. Deinde petit hoc sacrificium esse Deo acceptum, postea ejus effectum: primo, quantum ad vivos; secundo, pro mortuis; tertio, quoad ipsos sacerdotes, dicens, Nobis quoque peccatoribus.

Deinde agit de perceptione sacramenti: primo, præparando populum ad perceptionem per orationem communem atque dominicam; secundo, per orationem privatam, qua dicitur, Libera nos, Domine, quæ specialiter pro populo dicitur. Secundo, præparatur populus per pacem, quum dicitur, Agnus Dei. Deinde sequitur perceptio. Et ultimo totum officium consummatur in gratiarum actione, populo exsultante pro sumptione mysterii (quod significatur per Communionem), et sacerdote gratias referente in oratione, quemadmodum Christus post Cœnam, hymno dicto cum discipulis exiit.1 — Quum autem orat sacerdos, Jube hæc perferri per manus sancti angeli, etc., hoc orat pro corpore mystico, quod in hoc sacramento significatur, videlicet ut orationes sacerdotis ac populi angelus divinis mysteriis adsistens

Deo præsentet. Sublime vero Dei altare vocatur triumphans Ecclesia, vel ipse Deus, cujus participationem exposcimus. Per angelum quoque intelligi potest Christus, qui magni consilii Angelus nominatur.2

  1. Denique in officio Missæ tam verbis quam factis aliqua designantur, quorum quædam significant ea quæ pertinent ad passionem Christi, vel dispositionem corporis ejus mystici, utpote populi christiani, qui cum devotione communicare tenetur. Quædam vero ad reverentiam sacramenti respiciunt, ut quod manus lavantur : quarum etiam lotio secundum Dionysium designat minimorum peccatorum emundationem : manus enim extremitates sunt corporis. Similiter, thurificatio signat effectum gratiæ Dei, qua Christus quasi bono odore plenus fuit, atque ab ipso derivatur ad nos. Signationes vero cum cruce repræsentant ea quæ in passione Christi fuerunt. Fractio autem hostiæ figurat divisionem corporis Christi ab anima in passione, vel diversos mystici corporis status, vel distributionem gratiarum Dei. Sacerdos demum qui aliam Missam eodem die facturus est, os suum post communionem vino non debet abluere.

  2. Insuper, defectibus qui in Missa contingere possunt, occurri potest : et præveniendo, videlicet præcavendo ne accidant; et subsequendo, utpote adhibendo remedium, vel saltem pœnitentiam. — Unde si sacerdos ante consecrationem per gravem infirmitatem vel alienationem, aut simili modo, impediatur Missam perficere, non oportet ut alius suppleat. Si vero post consecrationem corporis, vel corporis simul ac sanguinis id contingat, debet per alium Missæ celebratio consummari. Omnes enim sacerdotes sunt unum in Christo, præsertim in hujusmodi casu. — Item, si sacerdos post consecrationem recordaretur se manducasse vel bibisse, aut excommunicatum, aut in mortali peccato exsistentem, deberet Missam perficere cum proposito emendandi. Sed si ante consecrationem istud sibi accideret, tutius videretur cessare, maxime si comedisset vel excommunicatus esset : nisi grave scandalum timeretur.

Rursus, si musca aut aranea ante consecrationem in calicem cadat, vel venenum esse vino immissum deprehendatur, debet sacerdos vinum effundere, aliudque vinum calice loto resumere. Si vero aliquid horum facta consecratione contigerit, debet animal caute capi, diligenter lavari, atque comburi, et ablutio simul cum omnibus in sacrarium mitti. Si autem viderit venenum esse immissum, nec sumere debet, nec alii dare, ne calix vitæ vertatur in mortem; sed debet in vasculo apto cum reliquiis conservari. Et ne sacramentum maneat imperfectum, debet vinum aliud in calice ponere, atque a consecratione sanguinis rursum resumere.

Iterum, si sacerdos ante consecrationem sanguinis, etiam post consecrationem corporis, viderit aquam vel vinum non esse in calice, debet statim apponere et consecrare. Si autem facta consecratione sanguinis percipiat aquam deesse, debet procedere, quoniam aquæ appositio non est de necessitate sacramenti. Ille tamen cujus negligentia hoc contigit, puniendus est. Aqua quoque nullo modo miscenda est vino consecrato : sequeretur enim corruptio sacramenti pro aliqua parte. Si vero post verba consecrationis percipiat vinum non esse in calice, si ante sumptionem corporis videat hoc, debet vinum apponere, et aquam si ibi est, effundere, aliquid tamen aquæ more solito vino miscere, atque a verbis consecrationis sanguinis repetere. Quod si post sumptionem corporis istud deprehendat, debet apponere aliam hostiam simul cum vino consecrandam : quia in verbis sequentibus quædam occurrunt dicenda ac facienda, quæ non solum sanguinem, sed corpus quoque concernunt. Et debet in fine hostiam consecratam et sanguinem sumere, quamvis aquam primo in calice positam biberit, quoniam præceptum de perfectione sacramenti præponderat præcepto ut a jejunis sumatur.

Rursus, si sacerdos non recolat se dixisse quædam quæ dicere debuit, non debet turbari. Non enim qui multa dicit, recolit se ea dixisse: nisi apprehendat ea in dicendo sub ratione dicti. Et ergo si homo attente cogitet illud quod dicit, non tamen se cogitet dicere illud, non multum postea recolit se dixisse: sic namque efficitur aliquid objectum memoriæ, prout accipitur sub ratione præteriti, ut dicitur libro de Memoria. Verum, si probabiliter constet sacerdoti se aliqua verba omisisse, quæ non sunt de necessitate sacramenti, non videtur quod debeat ea resumere, immutando ordinem sacrificii; sed debet procedere. Si autem aliquid quod est de forma sacramenti, omisisse se noscit, debet facere sicut nunc dictum est de defectu materiæ, repetendo a verbis consecrationis, ne mutetur sacrificii ordo.

Proinde, si per negligentiam aliquid de sanguine stillet in tabula quæ terræ adhæret, lingua lambetur, et tabula radetur. Si autem non fuerit tabula, terra radetur et comburetur, cinisque intra altare condetur, et sacerdos quadraginta dies pœniteat. Si autem super altare stillaverit calix, sorbeat stillam minister, et tribus diebus pœniteat. Et si super linteum altaris ceciderit, et si usque ad secundum pervenerit stilla, quatuor diebus pœniteat; si usque ad tertium, novem diebus; si usque ad quartum, viginti. Linteamina quoque ter lavet minister supposito calice, et aqua ablutionis sumatur, et juxta altare recondatur; vel si sine abominatione fieri potest, a ministro potetur. Quidam etiam partem linteaminum quam stilla tetigit, incidunt atque comburunt, et cinerem in altario aut sacrario ponunt. Si autem aliqua pars hostiæ decidat et inveniri non possit, triginta dies pœniteat. Prædictis vero diebus jejunare et a communione cessare pœnitentem oportet: quamvis pœnitentia augeri possit et minui, pensatis pensandis.

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 30. ↩

  2. Is. IX. 6, juxta LXX. ↩

Chapter 653 of 761