Skip to the text

Articulus 119

1. Utrum Pœnitentia sit sacramentum. 2. De materia ejus. 3. De forma ipsius. 4. An requiratur ad eam impositio manus. 5. An sit de necessitate salutis.

  1. SACRAMENTA igitur appellantur, in quibus sub tegumento corporalium rerum divina virtus salutem secretius operatur.1 Hoc autem Pœnitentiæ convenit. Nam per rem gestam in Pœnitentia, aliquid sacrum signatur atque efficitur. Peccator enim per ea quæ agit circa sacerdotem, designat se a peccato recessisse. Sacerdos quoque per ea quæ circa pœnitentem exercet, significat opus Dei peccatum donantis. Est ergo Pœnitentia sacramentum. — Nomine autem corporalium rerum accipitur omne sensibile: ita ut actus sensibilis hominis, corporale materialeque dicitur in hoc sacramento. In sacramentis demum, in quibus confertur excellens gratia omnem naturalem facultatem transcendens, adhibetur aliqua corporalis materia: ut in Baptismo, ubi remittitur pœna et culpa; in Chrismate quoque, ubi confertur Spiritus Sancti plenitudo; et in Unctione Extrema, in qua donatur sanitas spiritualis perfecta. Unde si in his sacramentis sint aliqui actus humani, non sunt de essentia materiæ sacramentorum, sed dispositive se habent ad eam. Sacramenta vero habentia effectum correspondentem humanis actibus, ipsos actus humanos loco materiæ habent, ut Pœnitentia et Matrimonium. In sacramento autem Pœnitentiæ ipse actus exterius exercitus per pœnitentem et absolventem, est sacramentum tantum; sed res tantum, est gratia, vel remissio peccatorum; res vero et sacramentum, est interior dolor.

  2. Denique proxima hujus sacramenti materia est actus pœnitentis, ut dictum est. Sed quia hic actus est de peccato de quo dolet et confitetur; idcirco peccata dicuntur materia pœnitentiæ remota, non proxima. Principaliter vero et proprie Pœnitentia est de peccato actuali mortali : quod nostra voluntate peractum est, et contra quod hoc sacramentum principaliter ordinatur. Proprie quoque, sed non principaliter, pœnitentia est de peccato veniali. Illud enim nostra voluntate committitur, sed Pœnitentia contra ipsum principaliter non ordinatur. Peccatum autem originale, nec nostra voluntate commissum est, nec contra ipsum ordinatur Pœnitentia, sed Baptismus. Propterea nec principaliter nec proprie est de eo Pœnitentia, nisi omnino communiter accipiatur pro quacumque detestatione rei præteritæ.

  3. Præterea in Pœnitentia actus pœnitentis est loco materiæ, actus autem sacerdotis loco formæ : ipse enim perficit Pœnitentiam, quia perfectio est a forma. Sacramenta quoque novæ legis efficiunt quod figurant. Et ergo forma Pœnitentiæ continere debet significando quod in sacramento agitur, videlicet remissionem peccati. Et ideo hæc est convenientissima forma pœnitentiæ, Ego te absolvo : quemadmodum in Baptismo, Ego te baptizo, etc. Et sumitur hæc forma ex verbis quibus Christus Petro dixit : Quodcumque solveris super terram, etc.2 Unde aliæ absolutiones in publico factæ, ut, Misereatur tibi omnipotens Deus, vel, Indulgentiam tribuat, non sunt sacramentales absolutiones, sed orationes, ne impediatur effectus hujus sacramenti ex parte pœnitentium. Sed quoniam iste effectus a Deo principaliter manat, convenienter additur in forma, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, vel per virtutem passionis Christi, seu auctoritate Dei. Verum, quia hoc ex verbis Christi determinatum non est sicut in Baptismo, talis appositio relinquitur arbitrio sacerdotis. Quidam autem hanc formam, Ego te absolvo, ita exponunt : Id est, absolutum ostendo. Sed hæc expositio perfecta non est. Sacramenta enim novæ legis agunt quod signant : et ergo sacerdos instrumentaliter absolutioni cooperari credendus est. Propter quod melius exponitur hoc modo : Ego te absolvo, id est, sacramentum absolutionis tibi impendo.

  4. At vero impositio manus designat copiosum effectum gratiæ, quo illi quibus imponitur manus, continuantur ministris, in quibus copia gratiæ esse debet. Quum ergo in Pœnitentia detur remissio culpæ, nec ipsa ad excellentem gratiam, sed ad indulgentiam ordinetur, non requiritur ad eam impositio manus.

  5. Amplius, sacramentum Pœnitentiæ non est necessarium ad salutem absolute et omnibus, sed ex suppositione, eis videlicet solum qui peccatis subjecerunt se ipsos, quorum est Pœnitentia spiritualis medicina.

Footnotes

  1. Quæstio 84. ↩

  2. Matth.xvi, 19. ↩

Chapter 654 of 761