Articulus 120
De ordine Pœnitentiæ ad alia sacramenta. 2. De institutione ejus. 3. De duratione et continuatione ipsius. 4. An possit iterari.
PRÆTEREA quod est per se, naturaliter prius est illo quod est per accidens. Baptismus autem quum sit spiritualis regeneratio, et Confirmatio, quæ est spirituale augmentum, Eucharistia quoque, quæ est spirituale alimentum, per se ordinantur ad hominis salutem; Pœnitentia autem quasi per accidens, scilicet præsupposito morbo, id est peccato. Ideo Pœnitentia tenet secundum locum respectu status integritatis, qui per prædicta sacramenta confertur et conservatur. Unde secundum Hieronymum, dicitur metaphorice secunda tabula post naufragium. Transeuntibus enim mare primum remedium est, ut salventur in integra navi : qua fracta, secundum remedium est, ut per adminiculum tabulæ evadant. Pariformiter, in hoc mari magno primum remedium est, ut homo integritatem conservet; secundum, ut perditam per Pœnitentiam reparet.
Porro sacramenta ex materia et forma constant. Dictum est autem, quod in sacramento Pœnitentiæ actus peccatoris est loco materiæ, actus vero sacerdotis absolventis pro forma. Quemadmodum ergo in aliis sacramentis materia præexsistit a natura vel arte, ut aqua in Baptismo, et panis in Eucharistia; forma autem est ex institutione divina, per quam materia applicatur ad aliquid certum per formam sacramentalem a Christo collatam: sic in hoc sacramento id quod est materiale, videlicet pœnitere de peccato, est de jure naturali; sed forma et modus, virtus atque effectus hujus materiæ est ex institutione Christi. Et sic Pœnitentia formaliter est a Christo instituente hunc modum qui servatur in Ecclesia.
Amplius, pœnitentia duplex est, scilicet: interior, qua quis in se de peccato dolet. Et illa semper usque in finem durare debet. Semper enim debet homini displicere quod peccavit. Alia autem pœnitentia exterior dicitur, in verbis et signis consistens. Et hanc non oportet semper durare, sed ad certum tempus secundum mensuram delicti, prout a sacerdote imponitur. — Insuper, pœnitentia continua esse debet, non secundum actum, sed habitum, ut scilicet nihil agat homo veræ pœnitentiæ contrarium, semperque propositum gerat detestandi peccatum.
Fuerunt etiam qui dixerunt non posse iterari Pœnitentiam, vel non nisi semel. Quod falsum est. Nam caritas, quæ est pœnitendi principium, amitti potest, et recuperari; nec peccatum tam enorme est, quin divinæ misericordiæ plenitudo in infinitum excedat. Verumtamen, quoniam aliqui judaizantes putabant Baptismum posse iterari in nova lege, sicut in veteri lege varia lavacra erant, in quibus lavabant se atque purgabant Judæi frequenter; idcirco ad hoc excludendum dicit Apostolus ad Hebræos sexto: Impossibile est eos qui semel illuminati sunt et gustaverunt donum cœleste et prolapsi sunt, renovari ad pœnitentiam, scilicet reiterando Baptismum.1
Footnotes
-
Hebr. vi, 4-6. ↩
Chapter 655 of 761