Skip to the text

Articulus 121

  1. Utrum pœnitentia sit virtus. 2. An sit virtus specialis. 3. Sub qua virtute continetur. 4. De ejus subjecto. 5. De causa ipsius. 6. De ordine ejus ad alias virtutes.

  2. EST autem pœnitere, de aliquo a se facto dolere.1 Dolor vero est duplex, scilicet: appetitus sensitivi, qui est passio, nec est actus virtutis, sed per virtutem moderatur. Alius est dolor voluntatis, qui cum electione rationis rectæ assumitur. Et iste quoniam est actus bonus habentem perficiens, necesse est quod sit actus virtutis. Hoc igitur modo pœnitentia est virtus, secundum quod pœnitens per eam assumit moderatum dolorem de malo, cum proposito abstinendi. Pœnitentia itaque, de qua nunc sermo agitur, est virtus vel actus virtutis. Nam actus humani sunt materia ejus: quod in Baptismo et Confirmatione non invenitur. Item, de pœnitentia et actu ejus dantur præcepta. Ergo est virtus. Præcepta enim legis dantur de actu virtutum.

  3. Denique virtutes distinguuntur per actus. Pœnitentia autem actum specialem habet, videlicet operari ad destructionem peccati præteriti, in quantum est offensa Dei: quod ad aliam virtutem non pertinet. Est ergo pœnitentia virtus specialis: nam peccata sunt ejus objectum sub speciali ratione, utpote ut emendabilia per actus hominis Deo justificanti cooperantis. Qui enim creavit te sine te, non justificabit te sine te.

  4. Adhuc autem, pœnitentia prout est virtus, est pars justitiæ et species ejus. Ad pœnitentiam enim pertinet non solum cessatio a peccato, sed et recompensatio quædam pro offensa: quod ad commutationem spectat, quæ potissime invenitur in virtute justitiæ. Tamen inter Deum et creaturam non potest esse justitia simpliciter dicta, videlicet quæ est inter æquales; sed justitia secundum quid, id est secundum acceptationem superioris. Creatura quippe Deo debet omne quod habet et est : nec tamen hoc sufficit, nisi secundum quod Deus illud acceptat.

  5. Advertendum etiam, quod pœnitentia prout est virtus, est in voluntate, quum sit species justitiæ, cujus subjectum voluntas est. Si autem sumatur pœnitentia pro dolore appetitus sensitivi, qui est species tristitiæ, sic subjectum ejus esset vis concupiscibilis.

  6. Insuper, pœnitentia quæ est virtus, a Deo est, ac habitus qui a Deo immediate infunditur, cooperantibus nobis non principaliter, sed dispositive per aliquos actus. Actuum vero pœnitentiæ per quos Deo operanti in pœnitentia cooperamur, primum principium est operatio Dei nos convertentis ad se, juxta illud Threnorum : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.2 Secundum principium est actus fidei. Tertium, motus timoris servilis, quo homo timore pœnarum a malis retrahitur. Quartum principium est motus spei, per quem sub spe misericordiæ proponit quis mores corrigere. Quintum, est actus caritatis, dum peccatori displicet malum secundum se, non propter supplicia. Sextum est motus timoris filialis, quo propter reverentiam Dei pœnitens ad emendam Deo sponte se offert. Patet ergo, quod pœnitentia a timore servili procedit, sicut a primo motu affectus ad hoc ordinato ; a timore vero filiali, sicut a proximo atque immediato principio.

  7. Denique, quia virtutes connexæ sunt, quantum ad habitum omnes simul incipiunt. Nec una tempore prior est alia quoad habitum ; sed quoad actum dicitur una naturaliter prior alia. Et hoc modo pœnitentia non est simpliciter prior aliis virtutibus : virtutes enim theologicæ eam præcedunt. Tamen quantum ad aliquid potest dici prior aliis, scilicet in justificatione impii. Simpliciter vero aliæ virtutes naturaliter præcedunt eam, eo quod per se necessariæ sint homini; pœnitentia autem, quodam supposito, puta peccato.

Footnotes

  1. Quæstio 85 ↩

  2. Thren. v, 21. ↩

Chapter 656 of 761