Skip to the text

Articulus 122

  1. Utrum peccata mortalia per pœnitentiam auferantur. 2. An aliter tolli possint. 3. An unum sine alio possit remitti.

  2. OMNIA demum peccata per pœnitentiam tolli possunt in hac vita :1 tum propter flexibilitatem voluntatis humanæ ; tum propter meritum passionis Christi, cujus virtute pœnitentia operatur ; tum propter immensitatem divinæ clementiæ. Damnati autem cum spe veniæ pœnitere non valent, eo quod culpa non displiceat eis in quantum est culpa, sed solum propter pœnam annexam. Et talis erat pœnitentia Antiochi et Esau : quorum neuter ex vera caritate pœnituit, loquendo de illo verbo quod ait Apostolus, quod Esau locum pœnitentiæ non invenit, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.2

  3. Præterea peccata mortalia actualia deleri non possunt nisi per pœnitentiam quæ est virtus, propter offensam Dei, quæ directe contrariatur gratiæ ejus. Non enim peccatum dimitti perhibetur nisi per hoc quod homo gratiam Dei acquirit, per quam Deo gratus est atque acceptus. Potest tamen Deus peccatum dimittere sine sacramento Pœnitentiæ, prout perficitur per sacerdotis solventis ac ligantis officium.

  4. Ex eodem quoque elucescit, quod unum peccatum mortale sine alio dimitti non valeat. Non enim peccatum dimittitur, nisi gratia restituatur. Peccatum autem mortale cum gratia stare non potest. Item, peccatum mortale non potest dimitti sine pœnitentia quæ est virtus, per quam de peccato quis dolet in quantum est contra Deum super omnia dilectum. Quum ergo omne peccatum mortale divinæ dilectioni directe contrarietur, non potest quis dolere de uno, non pœnitendo de alio. Rursus, perfectioni divinæ benignitatis repugnat et derogat, ut ab ea non plena sed partialis aut media venia expectetur sive speretur.

Footnotes

  1. Quæstio 86. ↩

  2. Hebr. xii, 17. ↩

Chapter 657 of 761