Articulus 123
An pœnitentia auferat culpam remanente reatu. 2. An maneant reliquiæ peccatorum. 3. An peccata auferre competat pœnitentiæ prout est virtus, vel secundum quod est sacramentum.
IN peccato præterea sunt duo, videlicet: aversio a bono divino. Et ex hac parte debetur peccato pœna æterna, quoniam bonum divinum infinitum est. Secundo, est in peccato conversio ad bonum commutabile. Tale autem bonum finitum est: et ideo ex hac parte debetur peccato aliqua temporalis pœna. Inordinatio enim culpæ, per pœnam ad ordinem æquitatis reducitur. Nam justum est ut qui propriæ voluntati plus justo indulsit, aliquid contra voluntatem suam pati cogatur. Quoniam ergo per gratiam quæ in pœnitentia datur, aufertur aversio mentis a bono divino; idcirco per pœnitentiam tollitur reatus pœnæ æternæ. Potest tamen manere reatus seu obligatio temporalis pœnæ.
Præterea peccatum mortale, ratione conversionis ad bonum caducum, causat dispositionem, seu habitum malum in anima si actus frequenter iteretur. Quamvis autem per gratiam auferatur peccatum mortale, quantum ad suum formale, quod est aversio a Deo; non tamen oportet ut statim tollatur inordinata conversio ad bonum creatum atque caducum, quæ est materiale in peccato mortali: quamvis per gratiam diminuatur ac debilitetur, quemadmodum fomes in Baptismo, ne homini dominetur. Et ideo reliquiæ peccati post culpæ mortalis remissionem manere dicuntur: quæ per opera satisfactoria et virtuosa tolluntur. Interdum nihilo minus Deus tanta contritione convertit cor in se, ut subito, etiam uno actu, et peccata et reliquiæ eorum auferantur, sicut in Maria Magdalene; quandoque vero successive hoc facit: quemadmodum etiam quosdam corporaliter repente sanavit, ut socrum
Luc. vii, 37 et seq.
Ibid. iv, 38, 39.
A Petri; quosdam paulatim, ut cæcum illum qui primo vidit homines quasi arbores ambulantes, de quo scribitur Marci octavo.
Marc. viii, 22-25.
- At vero pœnitentia virtus est, prout est principium actus humani. Actus vero hominis in sacramento Pœnitentiæ est loco materiæ; et actus sacerdotis, loco formæ, qui virtute clavium absolvendo perficit sacramentum. Effectus autem sacramentorum consequitur sacramenta, non solum virtute formæ, sed etiam virtute materiæ, quamvis forma principalius operetur. Patet igitur, quod remissio culpæ sit effectus pœnitentiæ, principaliter prout est sacramentum virtute clavium operans; secundario autem prout est virtus, in quantum actus pœnitentis ad virtutem pœnitentiæ sacramentalis requiruntur atque ad claves aliqualiter ordinantur.
Chapter 658 of 761