Skip to the text

Articulus 124

  1. Utrum peccatum veniale possit dimitti sine pœnitentia. 2. An etiam sine gratiæ infusione. 3. An venialia dimittantur per adspersionem aquæ benedictæ, an per tunsionem pectoris, etc. 4. An veniale possit dimitti sine mortali.

  2. REMISSIO vero peccati fit per conjunctionem mentis cum Deo. Quoniam ergo veniale peccatum mentem a Deo aliquo modo retardat atque elongat, dimitti non potest nisi per pœnitentiam, qua homo detestetur peccatum. Quamdiu enim voluntas peccato adhæret, ipsum dimitti non valet. Sed ad pœnitentiam peccati mortalis requiritur ut homo quantum in se est, singula peccata mortalia recordando detestetur, adhibendo diligentiam debitam ad memorandum. Hoc autem ad remissionem venialium non est necesse. Nec tamen sufficit displicentia habitualis, quia sic caritas et gratia non compaterentur secum veniale peccatum; sed exigitur displicentia virtualis, videlicet, quum quis fertur hoc modo in Deum

Quæstio 87 resque divinas, ut detestetur quidquid ei occurrit ab hoc motu retardans: quod ad remissionem mortalium peccatorum non sufficit, nisi quantum ad oblita post inquisitionem sollicitam. Fervor autem caritatis includit virtualem displicentiam omnium venialium peccatorum, et ideo dimittuntur per eum.

  1. Porro unum contrarium exstirpatur per oppositum. Peccatum autem veniale non contrariatur caritati, sed caritatis fervori: idcirco ad remissionem venialium non oportet infundi novum habitum caritatis vel gratiæ, sed esse aliquem actum caritatis seu gratiæ. Verumtamen, quoniam in habentibus usum liberi arbitrii non contingit infusio gratiæ sine actuali motu liberi arbitrii in Deum, et in peccatum, id est contra peccatum; idcirco quandocumque infunditur gratia, venialia dimittuntur.

  2. Denique venialia tripliciter dimittuntur per aliqua. Primo, secundum quod in eis infunditur gratia: sicque per Eucharistiam et Unctionem Extremam, imo per omnia sacramenta novæ legis, venialia indulgentur, quia in iis sacramentis gratia datur. Secundo, in quantum sunt in aliquo motu detestationis peccati: et sic per confessionem generalem, pectoris tunsionem, et Orationem dominicam venialia ignoscuntur. Tertio, prout sunt cum quodam motu reverentiæ in Deum atque divina: et ita benedictio episcopalis, adspersio aquæ benedictæ, quælibet sacramentalis unctio, oratio in ecclesia dedicata, et si qua sunt similia, ad venialium operantur remissionem; non tamen efficiunt reatus pœnæ destructionem, nisi secundum majorem vel minorem caritatis fervorem in eo cui impenduntur.

  3. Amplius, quoniam dictum est nullum peccatum dimitti nisi per virtutem gratiæ vel aliquem ejus actum; idcirco qui in mortali peccato est, consequi nequit remissionem alicujus venialis peccati, eo quod omni gratia careat. Pertinet enim ad gratiam Dei, quod Deus peccatum non imputat homini, sed hominem sibi acceptum facit et habet. Unum tamen peccatum veniale sine alio potest dimitti, quoniam veniale non excludit omnem actum gratiæ, sicut mortale. Et ergo per alium gratiæ actum venialia omnia dimitti nihil prohibet.

Chapter 659 of 761