Articulus 125
Utrum peccata dimissa per sequens peccatum redeant. 2. An redeant per ingratitudinem secundum quædam genera culpæ.
An redeant in æquali reatu. 4. An ingratitudo prædicta sit speciale peccatum.
OMNIBUS autem peccatis mortalibus commune est ipsa aversio mentis a Deo, et per consequens macula quæ est ex privatione gratiæ, reatus quoque pœnæ æternæ quæ peccato mortali debetur propter aversionem a bono divino immenso.1 Sunt autem macula et reatus omni peccato mortali communes. Et secundum hoc accipiendum est quod Jacobi secundo habetur: Qui offendit in uno, factus est omnium reus.2 Quantum vero ad conversionem inordinatam ad bonum creatum, peccata mortalia distinguuntur et quandoque contrariantur, ut prodigalitas et avaritia. Unde palam est, quod unum non facit aliud hoc modo redire. — Est itaque quæstio, an macula et reatus pœnæ æternæ, secundum quod causabantur ex actibus peccatorum prius dimissorum, redeant per sequens peccatum. Quidam ergo dixerunt quod sic. Sed hoc stare non potest. Quum enim remissio culpæ sit opus divinæ clementiæ, per peccatum hominis irritari non potest, juxta illud ad Romanos tertio:3 Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Unde alii ponentes peccata redire, dixerunt quod Deus indulget peccatori iterum peccaturo secundum præsentem justitiam, non autem secundum suam præscientiam. Hoc vero dici non potest. Sic enim non fieret remissio peccatorum absolute, sed conditionaliter solum : quod gratiæ Christi et sacramentis Ecclesiæ, per quæ peccata dimittuntur, repugnat ac derogat : essent enim insufficientes et non absolute causæ dimittendi peccata. Dicendum ergo peccata dimissa per sequentia non redire simpliciter, sed secundum quid : in quantum peccatum sequens virtualiter continet in se offensam peccati prioris, et propter illud gravius redditur, propter ingratitudinem veniæ exhibitæ et recidivum. Et sic intelligendæ sunt auctoritates quæ dicere videntur quod peccata redeant.
Denique per quatuor peccata reiterata, specialiter peccata dimissa, redeunt modo prædicto, videlicet per odium fraternum, apostasiam a fide, contemptum confessionis, et dolorem de pœnitentia peracta. Peccata enim redeunt propter ingratitudinem. Vel ergo ingratitudo est contra beneficium datum. Et sic per quodlibet peccatum mortale sequens, dimissa peccata redeunt : nam quolibet peccato mortali fit homo Deo ingratus, qui peccatum indulsit. Alio modo, ingratitudo est non tantum contra beneficium, sed etiam beneficii formam, quæ ex parte benefacientis est ipsa remissio culpæ : contra quam est fraternum odium, dum homo homini veniam postulanti non ignoscit. In pœnitentia autem est duplex motus liberi arbitrii. Unus in Deum, qui est motus fidei per caritatem formatæ : et contra hunc agit homo apostatando a fide. Alius est motus in peccatum, qui est actus pœnitentiæ : et contra hunc est dolor de pœnitentia facta. Pertinet quoque ad pœnitentem, ut proponat se clavibus Ecclesiæ subdere per confessionem : contra quod est contemptus confessionis. Itaque horum peccatorum ingratitudo specialiter facit redire peccata : non quod ipsa sint simpliciter peccata gravissima, sed quia directius opponuntur beneficio remissionis culparum. Secundum prædictum quoque modum peccata venialia et originale redire possunt.
Porro, quia peccata dimissa non redeunt secundum quod ex prioribus actibus causabantur, sed modo nunc dicto; idcirco falsa est eorum opinio qui dicunt, quod ex peccato sequenti propter ingratitudinem consurgit tantus reatus, quantus fuit omnium dimissorum peccatorum reatus, supra reatum hujus proprii peccati : quamvis peccatum sequens proportionabiliter tanto fiat gravius, quanto majus beneficium remissionis ante fuit indultum. Potest quoque unum peccatum sequens tam grave esse, ut omnia peccata dimissa fuerunt. Hoc tamen non est peccata dimissa redire, nisi prout virtualiter continentur in sequenti.
Adhuc autem, ingratitudo quandoque ponitur speciale peccatum, videlicet dum aliquid fit in contemptum Dei aut beneficii præstiti. Peccata enim speciem sumunt ex intentione peccantis. Interdum vero ingratitudo est generalis circumstantia sequens omne peccatum mortale, in quantum homo non retrahitur a peccato ob hoc quod ad Dei irreverentiam pertinet. Quamvis enim non omne peccatum fit ex contemptu, Deus tamen in omni peccato contemnitur, saltem in suis præceptis.
Footnotes
Chapter 660 of 761