Articulus 126
An per pœnitentiam restituantur virtutes. 2. An reddantur in œquali quantitate.
An restituatur peccanti œqualis dignitas.
HOMO itaque per pœnitentiam remissionem peccatorum consequitur. Dictum est autem non fieri remissionem peccati sine gratiæ infusione. Quum ergo gratia sit omnium virtutum gratuitarum principium, sequitur quod per pœnitentiam restituantur homini omnes virtutes. Pœnitentia vero in quantum est sacramentum, gratiam causat; sed prout est virtus, causatur a gratia, sicut et ceteræ virtutes, quibus etiam connexa est quantum ad habitum. Virtutes vero infusæ cum gratia per pœnitentiam, quia non tollunt contrariam dispositionem, videlicet reliquias peccatorum priorum, cum difficultate operantur, donec per actus virtuosos contraria dispositio auferatur. Sed virtutes acquisitæ talem difficultatem non habent annexam: non enim acquiruntur nisi contraria dispositione sublata.
Amplius, in justificatione impii motus liberi arbitrii, puta contritio, se habet ut ultima dispositio ad gratiam recipiendam: unde simul in eodem instanti infunditur gratia cum motu prædicto. Quanto autem dispositio subjecti fuerit major vel minor, tanto forma plenius aut debilius participatur. Quo ergo contritio pœnitentis est major vel minor, eo præstatur ei gratia plenior sive debilior. Et ergo per pœnitentiam interdum acquirit homo gratiam majorem quam ante habebat, quandoque vero minorem, et sæpe æqualem.
Præterea per peccatum duplicem dignitatem homo amittit: unam, quantum ad Deum; aliam vero, quoad Ecclesiam. Quantum autem ad Deum, amittit duplicem dignitatem: unam principalem, qua per gratiam inter filios Dei adoptivos computatur, et hæc recuperari potest, sicut et gratia; aliam secundariam, scilicet innocentiam, quæ recuperari non valet: quamvis aliquid majus possit acquiri, tam in gratia quam in gloria, quia major gratia potest acquiri per pœnitentiam, quam ante amissa sit. Dignitatem quoque ecclesiasticam homo perdit per hoc quod ad divinorum officiorum actus exercendos inhabilis fit. Et hæc dignitas reparari non potest: quandoque, quoniam homo non pœnitet; vel quia negligenter pœnitentiam agit, non vacando lectionibus atque jejuniis; vel quia commisit peccatum irregularitatem habens annexam; vel propter vitandum scandalum aliorum, ut si deprehensus sit publice in furto, perjurio, fornicatione, ceterisque criminibus. Contingit autem interdum, ut homo post magna peccata pœnitentiamque peractam, majorem fiduciam ad Christum concipiat: sicut de S. Petro testatur Chrysostomus, quod antequam Christum negavit, non audebat in Cœna interrogare, sed interrogationem Joanni commisit:1 post resurrectionem vero Christi et suam negationem ac pœnitentiam, non solum audet interrogare pro se, sed et de alio quoque, scilicet de Joanne, magistrum interrogat.2
Footnotes
Chapter 661 of 761