Skip to the text

Articulus 127

  1. An opera virtuosa per peccatum sequens mortificentur. 2. An opera per peccatum mortificata, per pœnitentiam reviviscant. 3. An opera mortua, id est sine caritate facta, per pœnitentiam viva fiant.

  2. QUEMADMODUM vivum mori dicitur, quando amittit operationem vitalem; sic similitudinarie dicitur res mori, quando proprio effectu vel actu privatur.1 Nam et fides sine operibus mortua fertur. Effectus autem operum virtuosorum est perducere ad regnum cœlorum. Quoniam ergo hunc effectum peccata sequentia impediunt, ideo opera virtuosa in caritate facta, per peccatum mortificantur.

  3. Denique quidam posuerunt opera talia sic mortificata, non posse per pœnitentiam revivificari, id est suum effectum sortiri, eo quod opera illa non maneant, sed transierunt. Sed hoc erronee dictum est. Hujusmodi enim opera effectum suum non obtinent propter impedimentum peccati mortalis. Hoc ergo impedimento per pœnitentiam amoto, reviviscunt. Item, Deus opera virtuosa secundum se considerata, semper in sua sapientia accepta habet; et quod operanti non sunt proficua ad vitam æternam, non est nisi propter impedimentum quod ipsemet propria voluntate objecit. Unde illo sublato, Deus pro eo quod meritorium fuit ac placitum, meritum reddit. Nec est omnino simile de animali, quod mortuum non reviviscit.

Animal enim moritur per hoc quod in se ipso privatur principio vitæ; opera autem meritoria, per hoc quod impedimentum sui effectus adjicitur.

  1. Porro opera dicuntur dupliciter mortua, scilicet: effective, ut peccata, quæ certum est non vivificari; et privative, in quantum non procedunt ex caritate, per quam anima Deo unitur et spiritualiter vivit: sic enim opera quæ ex genere bona sunt, mortua reputantur eo quod agens gratia caret. Et hæc per pœnitentiam vivificari non possunt, quia ipsa secundum se transeunt, nec in divina acceptatione manent, nec resumi possunt eadem numero ut ex gratia fiant.

Footnotes

  1. Jacob. II, 26. ↩

Chapter 662 of 761