Skip to the text

Articulus 128

  1. An pœnitentia habeat partes. 2. De numero partium ejus. 3. De qualitate earum. 4. De divisione pœnitentiæ in partes subjectivas.

  2. DICTUM est autem, quod actus humani in Pœnitentia materialiter se habent, ipsum vero sacramentum formaliter per sacerdotem perficitur virtute clavium.1 Quoniam ergo ad Pœnitentiam ex parte pœnitentis concurrunt contritio, confessio et satisfactio: patet quod Pœnitentia partes habet, prout est sacramentum, non prout est virtus: sic enim prædicti actus causantur ab ea.

  3. Præterea partes rei sunt duplices, scilicet: essentiales, ut forma atque materia; et quantitativæ. Omne ergo sacramentum habet partes essentiales, quoniam constat in verbis, quæ habent locum formæ, et rebus, quæ se habent per modum materiæ. Quantitas vero consequitur materiam: et ideo partes quantitativæ sunt partes materiæ. In sacramento autem Pœnitentiæ actus humani se habent loco materiæ: et sic contritio, confessio et satisfactio ponuntur partes quantitativæ Pœnitentiæ ex parte pœnitentis. Aliter enim fit recompensatio vindictæ in vindicativa justitia quam in Pœnitentia. In illa namque fit recompensatio secundum arbitrium judicis, non secundum voluntatem offensi vel offendentis. Sed in Pœnitentia recompensatio fit secundum voluntatem peccantis, et Dei, qui offensus est. Nam in Pœnitentia non quæritur simplex et absoluta æqualitas justitiæ, sed reconciliatio amicitiæ. Sic itaque ex parte pœnitentis, primo exigitur voluntas recompensandi offensam: quod fit per contritionem. Secundo, requiritur ut se arbitrio sacerdotis subjiciat loco Dei: quod fit in confessione. Tertio, quod secundum ejus arbitrium recompenset: quod fit per satisfactionem, quæ est fructus pœnitentiæ virtutis, et pars Pœnitentiæ quæ est sacramentum. Itaque contritio cordis, confessio oris, et satisfactio operis, ad Pœnitentiam tanquam partes quantitativæ concurrunt.

  4. Unde innotescit, quod hæc tria non sunt partes subjectivæ seu species Pœnitentiæ. Tota enim virtus generis seu totius, salvatur in qualibet specie simul atque æqualiter: sicut virtus animalis, in quantum est animal, perfecte salvatur in qualibet specie animalis, quæ æqualiter dividunt animal. Hoc autem prædictis non convenit partibus. Rursus, non possunt hæc tria dici partes potentiales Pœnitentiæ. Totum enim cuilibet parti potentiali secundum suam essentiam totam adest, ut anima unicuique suæ potentiæ: quod prædictis partibus non convenit. Relinquitur ergo, quod prædicta tria sint partes integrales Pœnitentiæ. De talium enim partium ratione est, ut totum non adsit singulis partibus, nec secundum totam suam virtutem, neque secundum totam essentiam, sed omnibus simul.

  5. Præterea Augustinus in libro de Pœnitentia ponit tres species pœnitentiæ, scilicet pœnitentiam ante Baptismum, pœnitentiam mortalium, et pœnitentiam venialium. Hæc autem divisio est pœnitentiæ in quantum est virtus. Sic enim ad eam pertinet, ut secundum congruentiam temporis agat, sicut secundum circumstantias alias. Pœnitentia ergo tempore gratiæ operatur, prout competit novæ legi. Ad pœnitentiam vero spectat de peccatis præteritis dolere, cum proposito emendandi vitam: quod est pœnitentiæ finis. Quum ergo moralia a fine speciem sortiantur, diversæ species pœnitentiæ attenduntur secundum diversas emendationes voluntatis quas pœnitens intendit. Talis vero emendatio seu immutatio triplex est. Una est per regenerationem in novam vitam: ad quam pertinet pœnitentia ante Baptismum. Secunda est per reformationem vitæ præteritæ jam corruptæ: ad quod respicit pœnitentia mortalium post Baptismum. Tertia est in perfectiorem vitæ operationem: et ad hoc pertinet pœnitentia venialium, quæ per ferventem actum caritatis dimittuntur. Cujus caritatis ardorem atque indeficientem vigorem nobis præstare dignetur fons pietatis, qui peccatoribus pœnitentiam dedit.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 90. ↩

Chapter 663 of 761