Articulus 129
An aliqua pœnitentia debeat esse solennis et publica. 2. An illa possit iterari. 3. De ritu ipsius, videlicet, quibus injungi queat.
CONGRUIT demum aliquam pœnitentiam esse solennem ac publicam, propter quatuor:1 primo, ut peccatum publicum medicinam publicam habeat; secundo, quoniam maxima confusione dignus efficitur, qui gravissimum facinus agit; tertio, ut alii timorem peccandi concipiant; quarto, ne quis propter gravitatem peccati desperet. Nec tamen idcirco sacerdos confessionem revelat: nam ipse pœnitentiam occulte injungit. Pœnitens vero exsequendo eam, se ipsum prodit: quamvis culpa non sciatur pro certo ex pœna, eo quod aliquis quandoque pro alio pœnitentiam faciat. Et quoniam pœnitentia non semper restituit hominem in pristinam dignitatem, licet gratiam pristinam adipiscatur: ideo, sicut mulieres post peractam pœnitentiam de fornicatione non velantur; sic peccator post publicam pœnitentiam ordinari non potest in sacris, nec ad clericatum assumi. Et si episcopus eum ordinaverit, potestate ordinandi privandus est: nisi necessitas cogat vel consuetudo. Tunc namque ad minores ordines assumi potest, non ad ordines sacros: primo, propter reverentiam ordinum; secundo, propter timorem recidivi; tertio, propter scandalum vitandum; quarto, quia non haberet frontem alios corripiendi, quum peccatum ejus fuerit publicum.
Præterea solennis pœnitentia iteranda non est: primo, ne vilescat; secundo, quia designat expulsionem primi parentis de paradiso, quæ semel est facta; tertio, quoniam solennizatio est velut professio perpetuo pœnitentiam conservandi.
Porro omnis pœnitentia solennis est publica; sed non econtra. Pœnitentia namque solennis sic agitur: In capite Quadragesimæ, taliter pœnitens præsentat se cum presbyteris suis episcopo civitatis ante fores ecclesiæ, sacco indutus, nudis pedibus, vultu demisso, coma deposita; et eo in ecclesiam ducto, episcopus septem psalmos pœnitentiales cum omni clero dicit, manum ei imponit, aquam benedictam adspergit, cinerem capiti ejus superponit, collum cilicio operit: denuntians ei lacrimabiliter, quod sicut Adam ejectus est de paradiso, sic ipse de ecclesia ejicitur. Jubetque ministris ut eum ab ecclesia pellant, prosequentibus eum clericis cum Responsorio: In sudore vultus tui. In Cæna autem Domini quolibet anno a suis presbyteris in ecclesiam reducuntur sic pœnitentes usque octavas Paschæ: sic tamen quod non communicabunt nec pacem accipient. Et ita quolibet anno fiet quousque ab ecclesia manent ejecti. Ultima autem reconciliatio reservatur epi-
¹ Quæ sequuntur excerpta sunt ex scripto S. Thomæ super IVum Sententiarum. scopo, ad quem solum pertinet impositio pœnitentiæ solennis. Potest quoque viris imponi ac feminis, non autem clericis, propter scandalum. Pro nullo etiam peccato imponitur nisi quod totam commovet urbem. — Publica vero et non solennis pœnitentia in facie Ecclesiæ fit, sed sine solennitate prædicta: ut peregrinatio per mundum cum baculo cubitali. Et hæc potest iterari, et clerico injungi, atque a simplici sacerdote imponi. Interdum vero pœnitentia solennis ponitur pro publica. Et secundum hoc auctoritates diversimode intelliguntur de solenni pœnitentia. Sciendum vero, quod mulieri in solenni pœnitentia non abraditur coma, quia in subjectionis indicium eam deportat.
Footnotes
-
DIV.THOM. SUMMÆ THEOL. SUPPL., quæstio 28. ↩
Chapter 664 of 761