Articulus 130
An homo possit de uno peccato satisfacere sine alio. 2. An satisfactio valeat adveniente peccato mortali. 3. An opera bona extra caritatem facta sint meritoria alicujus præmii. 4. An mitigent pœnam infernalem. 5. De his per quæ fit satisfactio.
DENIQUE per satisfactionem præcedens offensa deletur.1 Remotio autem offensæ aliud non est nisi restitutio amicitiæ. Quum ergo Dei amicitia acquiri non possit manente peccato mortali, patet quod homo satisfacere nequit de uno mortali sine alio: quamvis aliqui oppositum dixerint.
Præterea Deo ex condigno pro peccatis satisfacere non possumus, sed secundum quamdam acceptationem. Nihil autem est Deo acceptum, quod in caritate non fit. Idcirco, postquam omnia peccata per confessionem atque contritionem quoad culpam dimissa sunt, si homo ante satisfactionem peractam in mortale peccatum labatur, nihil prodest ei satisfactio sua peccato mortali manente. Et ideo errant dicentes, quod si homo in peccato tali decederet, pro illis non puniretur in inferno, pro quibus satisfecit, quamvis tale mortale advenit. Ex quo elucescit error dicentium, quod quamvis opera extra caritatem facta non vivificantur per caritatem advenientem ut sint meritoria, vivificantur tamen quantum ad hoc ut sint satisfactoria respectu pœnæ. — Unde satisfactiones quæ relinquunt effectum in pœnitente, ut jejunium, quod corporis attenuationem relinquit actu transeunte, et eleemosynarum largitio, quæ divitiarum diminutionem inducit, in mortali peccato factas, non oportet iterari, quoniam propter id quod de eis manet, per pœnitentiam Deo acceptæ fiunt. Satisfactiones vero quæ nullum effectum relinquunt, ut orationes, reiterandæ sunt.
Insuper, meritum dicitur actio per quam agenti fit justum aliquid dari. Justitia vero uno modo dicitur proprie, quæ concernit debitum ex parte recipientis. Secundo, dicitur similitudinarie, quæ respicit debitum ex parte dantis: aliquid enim decet dantem propter suam bonitatem tribuere, quod alter non meretur recipere. Sicque justitia appellatur divinæ bonitatis decentia: sicut Anselmus ait, quod Deus tam bonus est, quod justum est eum peccatoribus parcere. Per hunc quoque modum meritum uno modo vocatur, per quod recipiens dignus fit aliquo: et dicitur meritum condigni. Secundo, dicitur meritum ex parte dantis, per quod decet dantem largiri: et dicitur meritum congrui, vel congruentiæ. Prima autem ratio dandi est amor, in his quæ gratis donantur. Omnia vero bona temporalia atque æterna ex divina liberalitate nobis præstantur. Non ergo mereri possunt sine caritate ex condigno, sed solum ex congruo ex parte divinæ largitatis, quæ semper perfectionem infundit, ubi dispositionem invenerit. Opera itaque bona extra caritatem facta ad tria valent: ad assequendum temporalia, ad præparationem gratiæ recipiendæ, et ad assuefactionem bene agendi.
Porro opera ista sicut culpam non auferunt, sic nec pœnam infernalem mitigant ita ut homo liberetur per ea a pœna quam meruit : nam causa manente, perseverat effectus. Diminuunt autem ac mitigant pœnam inferni, quia meritum pœnæ impediunt, reatum omissionis excludendo, et ad bonum aliquo modo disponendo, ita quod homo etiam peccata ex minori contemptu committat atque a malis quibusdam desistat. Verumtamen dilationem ac diminutionem pœnæ temporalis merentur, ut patet de Achab, tertio Regum.2
Quemadmodum autem in omni peccato est delectatio aliqua, vel saltem quædam voluntatis complacentia;3 ita oportet satisfactionem per opera pœnalia fieri. Flagella quoque divinæ correptionis, quibus in præsenti atterimur, satisfactoria nobis fiunt, dummodo ea patienter pro peccatis nostris suscipere ac tolerare curemus. Et sicut ex eodem igne aurum rutilat, et palea fumat; sic eisdem flagellis boni purgantur, et mali propter impatientiam magis inficiuntur, secundum Gregorium.
Footnotes
Chapter 665 of 761