Articulus 131
An ad pœnitentiam venialium teneamur. 2. An teneamur ea confiteri. 3. An unum veniale sine alio dimitti possit.
QUONIAM homo per venialia peccata mortem animæ non incurrit, non tenetur pœnitere de eis, secundum absolutam necessitatem :1 nam sine pœnitentia, etiam post hanc vitam dimittuntur. Tamen ex suppositione finis tenemur de eis pœnitere, videlicet si remissionem eorum in vita præsenti adipisci optamus.
Porro ad confessionem venialium non tenemur, nec absolute, quia non impediunt salutem;2 nec ex suppositione finis, quoniam sine confessione possunt dimitti. Quod autem pœna satisfactoria pro venialibus injungitur, non est de necessitate, sed potius ad excitandum devotionem contritionemque hominis. Non enim debetur eis satisfactoria pœna taxata : illa namque proportionaretur pœnæ peccati mortalis : quod esse non valet, eo quod mortale a veniali in infinitum sit distans.
At vero quæ connexionem ad invicem habent, separari non possunt.3 Peccata autem mortalia, quamvis ex parte causæ peccandi seu conversionis ad bonum caducum connexa non sint, propter quod homo incurrere potest unum sine alio; tamen ex parte aversionis a summo bono connexa sunt : omnia enim a Deo avertunt, quoniam gratiam tollunt, et ideo unum sine alio dimitti nequit. Venialia vero peccata, nec quantum ad conversionem connexionem habent, quum sint circa diversas materias; nec quoad aversionem : non enim avertunt a Deo, quia caritatem, quæ Deo animam unit, non auferunt. Et ergo unum veniale sine alio dimitti nihil prohibet. Unum autem peccatum mortale Deo eatenus displicet, quod et peccantem Deo displicere facit. Veniale vero quamvis propter suam inordinationem Deo displiceat, peccantem tamen Deo displicere non facit, quoniam gratiæ claritatem non tollit : quamvis secundum Gregorium, peccatum veniale obscurat, quemadmodum mortale obtenebrat. — Sciendum autem, quod non est necesse circumstantias peccati confiteri, nisi illas quæ ad speciem peccati mortalis trahunt. Perfectionis vero est alias confiteri, sicut et de venialibus dictum est.
Footnotes
Chapter 666 of 761