Articulus 132
An ludi atque spectacula impediant pœnitentiam.
TRIPLEX est autem genus ludorum.1 Quorum unum de se turpitudinem continet : quod est certum omnibus esse vitandum. Aliud, quod ex plenitudine devotionis procedit, quemadmodum David dixit : Ludam et ero humilis in oculis meis.2 Tertium est, quod bene et male fieri potest : circa quod est virtus moralis quæ eutrapelia vocatur. Hoc autem genus ludi quamvis cum debitis circumstantiis licitum sit, tamen specialiter pœnitentibus vitandum est, quorum est lugere atque dolere, nisi in quantum necessitas recreationis spirituum exigit. Similiter dicendum est de spectaculis : quorum quædam secundum se vitiosa sunt, sicut in theatris; quædam vero utilia, ut venationes : quibus pœnitentes vacare non debent, nisi necessitas poscat, quamvis alii eis intendere possint sine peccato discretione servata.
Footnotes
Chapter 667 of 761