Articulus 133
An animæ post hanc vitam de peccatis contritionem habeant. 2. An attritio possit fieri contritio. 3. An contritio possit totaliter tollere pœnæ reatum.
IN contritione præterea tria sunt, scilicet dolor, caritas dolorem informans, et meritum inde emanans.1 Animæ ergo Beatorum contritionem de peccatis non habent, quoniam propter plenitudinem gaudii, doloris capaces non sunt. Animæ vero miserorum quamvis de peccatis doleant, caritatem tamen non habent:2 unde contritione carent. Animæ autem quæ in purgatorio sunt, dolorem caritate formatum de peccatis habent, sed non meritorium, quia in statu merendi non sunt.
Differt autem contritio ab attritione, sicut formatum atque perfectum ab informi et incompleto.3 Nam dolor de peccatis gratiam gratum facientem præcedens, vocatur attritio; contritio vero est dolor gratia informatus. Et sicut unus actus alium præcedens ac transiens non potest fieri alius; sic attritio fieri nequit contritio. Fides tamen informis fieri potest formata per caritatis adventum, quoniam fides nominat habitum, non actum.
Præterea contritio consideratur uno modo ex parte caritatis, quæ peccati displicentiam facit;4 secundo, ex parte doloris sensibilis, qui per redundantiam voluntatis et rationis in inferiori appetitu causatur. Et utroque modo potest esse tanta contritio de peccato, ut tota pœna dimittatur. Nam fervor caritatis peccata consumit: et tanto amplius, quo fortius ardet. Ipse quoque dolor sensibilis quum sit quædam pœna, tantum potest augeri ut pro reatu pœnæ peccati sufficiat.
Footnotes
Chapter 668 of 761