Skip to the text

Articulus 134

  1. An soli sacerdoti confiteri oporteat.

2. An liceat in aliquo casu laico confiteri.

3. An laicus extra casum necessitatis possit confessionem venialium audire. 4. An sit necesse proprio sacerdoti confiteri. 5. An liceat etiam alteri confiteri.

  1. GRATIA insuper sacramentorum a Quæstio 8. Christo capite nostro in membra ejus seu corpus mysticum derivatur. Solus igitur ille est sacramentorum, quæ gratiam continent et conferunt, minister, qui ministerium habet super corpus Christi verum, videlicet sacerdos, qui Eucharistiam conficere potest. Solis ergo presbyteris facienda est sacramentalis confessio.

  2. Porro, sicut Baptismus, sic Pœnitentia sacramentum est necessitatis. Quemadmodum ergo in casu necessitatis quilibet baptizare potest, sic in necessitate laicus vicem sacerdotis supplet ut ei confessio fieri queat. Debet enim pœnitens facere quod in se est, videlicet conteri et confiteri. Et quamvis laicus sacramentum perficere nequit absolvendo, hunc tamen effectum summus Sacerdos supplebit. Talis quoque confessio licet non sit sacramentum perfectum, est tamen sacramentalis. Est etiam iteranda, dum pœnitens poterit copiam sacerdotis habere. Quamvis enim a Deo veniam et gratiam consecutus sit, oportet tamen ut reconcilietur Ecclesiæ, quatenus ad ejus sacramenta admittatur. Et hoc fit per Confessionem, quæ est sacramentum perfectum: in qua etiam pleniorem remissionem sortitur, tam virtute clavium Ecclesiæ, quam obediendo ejus mandatis.

  3. Præterea, quoniam ad venialium confessionem homo non tenetur, eo quod neque a Deo, neque ab Ecclesiæ sacramentis avertant; propterea de venialibus potest fieri laico confessio: quæ tamen non est sacramentum, sed sacramentale quoddam, ut aqua benedicta, tunsio pectoris, per quæ venialia dimittuntur.

  4. Advertendum quoque, quod quia sacerdos non absolvit nisi imperando seu ligando ad aliquid faciendum, idcirco proprio sacerdoti confiteri oportet: nam ille jurisdictionem habet super pœnitentem, ut ei injungere aliquid per imperium possit: quod aliis concessum non est. Unde proprio sacerdoti confiteri, est de necessitate hujus sacramenti, saltem semel in anno: quemadmodum Decretalis Innocentii dicit. Nec licet Eucharistiam sumere ab alio quam proprio sacerdote. Si vero proprius sacerdos non esset idoneus, posset homo de licentia superioris sacerdotem discretum eligere. Item, si pœnitens probabiliter timet periculum imminere sibi vel sacerdoti suo ex confessione ei facta, ut si peccatum sit contra sacerdotem commissum, vel sacerdos revelator sit confessionis, debet recurrere ad superiorem, vel ab eo licentiam petere alteri confiteri: quam si ille dare noluerit, idem erit judicium de ipso et illo qui sacerdotem habere non potest, ut scilicet faciat quod in se est, laico confitendo. Peccat autem sacerdos, qui subdito suo non dat licentiam faciliter ut alteri confiteatur. Multi enim sine confessione mallent mori, quam proprio sacerdoti conscientiam suam nudare.

  5. Denique dupliciter impeditur sacerdos a confessione audienda, videlicet propter jurisdictionis defectum, et propter exsecutionis impedimentum, ut in degradatis, excommunicatis, suspensis, etc. Qui autem jurisdictionem habet, potest eamdem committere alteri. Unde per sacerdotis proprii vel episcopi commissionem potest alteri sacerdoti conferri potestas confessionem audiendi et absolvendi. Quum autem Papa pœnitentiarium loco sui constituit, ille pœnitentiarius episcopo est superior. Pœnitentiarius quoque episcopi superior est sacerdote proprio et parochiali. Nec tenetur pœnitens proprio sacerdoti confiteri quæ illis confessus est, quamvis sacerdos id exigat. Si vero iterum confiteatur, bene facit: nam quo quis sæpius eadem peccata confitetur, etiam pluribus sacerdotibus, eo pœna magis minuitur, tum propter erubescentiam confessionis, tum propter vim clavium, tum propter orationem sacerdotis. Et ideo posset quis toties confiteri, quod tota pœna sibi dimitteretur.

Chapter 669 of 761