Articulus 135
An confessio possit esse informis. 2. An aliter fieri valeat quam verbis. 3. De effectu confessionis.
CONFESSIO denique prout est actus virtutis, meritoria est: et sic sine caritate esse non potest neque informis. Sed prout est pars sacramenti Pœnitentiæ, ordinat confitentem ad sacerdotem claves habentem: et ita confessio potest esse informis. Potest namque peccator sine contritione peccata sua pandere sacerdoti, et clavibus se Ecclesiæ subjicere. Et quamvis tunc non consequatur fructum absolutionis, tamen fictione cessante percipiet: sicut in aliis Ecclesiæ sacramentis. Unde qui fictus confitetur, non tenetur confessionem reiterare, sed fictionem suam confiteri.
Præterea confessio necessario fieri habet per verba, sicut Baptismus per aquam. Est enim confessio pars sacramenti. Sacramenta autem determinatam habent materiam et formam. Muti tamen atque alterius linguæ, per scriptum et nutum sive interpretem confiteri possunt, quoniam Deus ultra posse hominis non requirit.
Demum, sicut Baptismus liberat a peccato, non solum cum actu suscipitur, sed etiam cum voto habetur; ita et confessio. Nam contritio liberat a culpa in quantum votum confessionis annexum habet. In actu vero confessionis et absolutionis gratia augetur, atque remissio peccatorum daretur, si dolor præcedens ad contritionem sufficiens non fuisset.
Chapter 670 of 761