Skip to the text

Articulus 136

  1. Utrum debeant esse claves in Ecclesia.

  2. Quid sint. 3. Quot sint.

Quæstio 17. 1. AGNOSCENDUM, quod sicut in corporalibus clavis vocatur quo ostium aperitur, sic potestas per quam pœnitenti aperitur regnum cœlorum, quod sibi propter culpam ac pœnæ reatum fuit clausum, clavis nominatur. Hæc autem potestas in Deo Trinitate est per auctoritatem; in Christo homine per excellentiam, quoniam merito passionis suæ sacramenta atque ministri prædictam sortiuntur virtutem: unde in ministris est per ministerium. Propter quod Deus dicitur habere clavem auctoritatis; Christus, clavem excellentiæ; sacerdos, clavem ministerii. Clavis vero inferni est virtus gratiam conferendi, per quam homo a peccato, quod porta inferni est, exit. Et hæc potestas in solo Deo est. Aliqui tamen dicunt esse idem in re clavem regni cœlorum, et clavem inferni: nam per hoc quod homini unum clauditur, alterum aperitur.

  1. Denique clavis Ecclesiæ taliter definitur: Clavis est potestas ligandi et solvendi, qua ecclesiasticus judex dignos recipere et indignos excludere debet a regno. Quum enim sit clavis quædam potentia, per actum definiri debet atque objectum. Hæc autem potestas quæ clavis vocatur, secundum rem idem videtur quod potestas consecrandi. Sed diversa nomina recipit secundum diversitatem effectuum. Dantur enim claves simul cum Ordine, quamvis usus earum jurisdictionem in sacerdote requirat. Dicitur quoque sacerdos a regno excludere, eo modo quo Deus aliquem obdurare censetur, videlicet impedimentum regni non auferendo: quod ipse auferre non potest nisi Deus illud amoverit.

  2. Porro in omni actu in quo ex parte recipientis idoneitas quædam exigitur, duo necessaria sunt agenti, videlicet judicium de idoneitate, atque expletio actus. Et ergo ad horum utrumque quædam potestas seu auctoritas necessaria est. Unde sacerdos confessor judicio discretionis eget ad judicandum de idoneitate pœnitentis; et ipsa exsecutione qua dignos recipit, indignos excludit. Et ad horum utrumque potestas sive auctoritas ei collata est. Propter quod duæ dicuntur claves Ecclesiæ: per quarum unam sacerdos de qualitate pœnitentis discernit, et per aliam absolutionem impendit. Hæ vero claves essentialiter idem sunt; sed duæ dicuntur per comparationem ad actus, quorum unus alium præsupponit. Ad duo namque, quorum unum est causa alterius, una potestas ordinatur: quemadmodum calor ignis ad calefaciendum ac dissolvendum. Una igitur clavis, quæ dicitur potestas solvendi atque ligandi, seram aperit; alia vero, quæ clavis scientiæ appellatur, ostendit cui aperiendum sit ostium.

De clave tamen scientiæ duplex opinio fuit. Una dicentium, quod hæc clavis dicatur habitus scientiæ acquisitus, sive infusus, et quod non sit clavis principalis, neque in omnibus inveniatur sacerdotibus, nec tradatur cum Ordine: quidam enim sacerdotes neque infusam neque acquisitam scientiam habent. Secunda opinio tenet, quod clavis scientiæ non sit habitus talis, sed auctoritas exercendi actum scientiæ: quæ auctoritas interdum habetur simul cum scientia, quandoque absque scientia: sicut in judiciis sæcularibus quidam sunt judices, qui tamen scientia juris carent, et aliqui juris scientiam habent, auctoritate judicandi carentes. Et quia actus judicandi sine scientia exsequi nequit, idcirco qui hanc auctoritatem recipit carens scientia, peccat.

Chapter 671 of 761