Articulus 137
1. Utrum sacerdos legalis habuerit claves.
2. An etiam Christus. 3. An soli sacerdotes habeant claves.
PRÆFERT quoque Apostolus in epistola ad Hebræos sacerdotium Christi sacerdotio legali:1 quoniam Christus adsistens pontifex futurorum bonorum, in tabernaculum cœleste introducit per proprium sanguinem;2 sacerdos vero legalis per sanguinem hircorum et similium illud non potuit. Ideo sacerdotes in veteri lege clavem regni non habuerunt, sed clavium figuram: quia potestas eorum non se extendebat ad cœlestia, sed ad figuras cœlestium.
At vero, sicut ostensum est, Christus habuit claves per modum excellentiæ. Potestas enim ligandi atque solvendi in eo principaliter fuit, atque ab ipso propagatur ad ministros Ecclesiæ.
Præterea clavem Ordinis, quæ clavis regni vocatur, et immediate ad cœli aperitionem se extendit removendo peccata, soli sacerdotes habent. Clavem vero jurisdictionis in foro causarum, quæ non extendit se directe ad regnum, sed mediante Ecclesia, quæ ligat et solvit, et a fidelibus separat, etiam non sacerdotes habent, ut archidiaconi et electi, et omnes qui excommunicare possunt. Mulieres autem neutram clavem habere possunt, propter conditionis suæ subjectionem.
Footnotes
Chapter 672 of 761