Skip to the text

Articulus 138

An sacerdos possit semper subditum suum absolvere.

ORDINIS autem potestas, quantum de se est, extendit se ad omnia peccata remittenda;1 sed usus ejus jurisdictionem requirit super absolvendum. Potestas vero jurisdictionis a superioribus ad inferiores derivatur. Potest ergo superior alios casus suæ potestati reservare, in quibus inferio-

Ari judicium non committit: et quantum ad hos inferior jurisdictionem non habet. Unde quinque sunt casus, in quibus oportet ut simplex sacerdos pœnitentem ad superiorem remittat: primus, dum solennis pœnitentia est imponenda, quam solus episcopus imponere habet; secundus est de excommunicatis, quando inferior sacerdos non potest absolvere, utpote quando non ligavit; tertius, quum invenit irregularitatem contractam; quartus, de incendiariis; quintus, quum consuetudo in aliquo episcopatu consistit, quod grandia crimina non nisi ab episcopo dimittantur propter aliorum terrorem: in talibus enim consuetudo aufert et dat potestatem.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 20, art. 2. ↩

Chapter 673 of 761