Skip to the text

Articulus 139

  1. An semper teneatur confessor celare quæ sub confessionis sigillo audivit. 2. An de licentia confitentis ea revelare possit.

3. An si alias ea cognoscit revelare possit.

  1. EA porro quæ in sacramentis foris aguntur, sunt signa eorum quæ fient interius.1 Subjectio igitur illa qua peccator confessori foris se subjicit, signum est interioris subjectionis qua se Deo anima subdit. Quemadmodum ergo Deus peccata confessa tegit et quasi ignorat, quia indulsit: sic debet confessor ea celare quasi nunquam fuissent; et si aliquo modo revelat, quasi sacramenti violator censendus est. Imo, si adjuratus jussusque fuerit ea propalare, obedire non debet. Nec cogi potest, quia intentio præcipientis super eum ferri non potest, nisi secundum quod homo est: non enim est superiori subjectus, nisi ut homo. Quæ autem in confessione audivit, non ut homo, sed ut Dei vicarius novit. Dato quoque quod confitens nolit se emendare, non tamen potest peccata ejus nudare, quia de jure divino confessionem sequitur celatio culpæ. Sigillum autem confessionis directe concernit peccata; ad alia vero se indirecte extendit. Idcirco alia quæ in confessione dicuntur aut fiunt, videlicet ex quibus peccator aut ejus peccatum deprehendi potest, summo studio sunt celanda: tum propter scandalum, tum propter pronitatem pravæ consuetudinis. Sed et ille qui non est sacerdos, si secretum aliquod sub sigillo confessionis recipit, tenetur celare.

  2. Denique confitens facere potest ut confessor ea quæ in confessione audivit, sciat non solum ut Deus, sed etiam ut homo: quod facit dum eum licentiat ad revelandum. Ideo de licentia confitentis potest confessor revelare peccata. Nihilo minus propter scandalum vitandum cavere debet ne revelet.

  3. Unde elucescit, quod confessor ea revelare potest quæ alias noscit quam in confessione, quamvis in confessione quoque ea audierit. Et hoc verum est, sive ante confessionem, sive post eam cognoscat hujusmodi. Quidam autem oppositum dicunt, quorum positio veritati atque justitiæ servandæ repugnat.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 11. ↩

Chapter 674 of 761