Skip to the text

Articulus 140

  1. Quid sit excommunicatio. 2. Cur fiat. 3. Pro quibus rebus. 4. An excommunicatio injuste lata sortiatur effectum.

  2. HOMO denique per Baptismum in Ecclesia positus, ad duo adscribitur, scilicet ad cœtum fidelium, et ad participationem sacramentorum:1 quorum secundum præsupponit primum. Dupliciter itaque separari quis potest ab Ecclesia. Aut enim separatur a participatione sacramentorum dumtaxat: et hæc est excommunicatio minor. Aut ab utroque: et ista est excommunicatio major. Quæ sic definitur: Excommunicatio est separatio a communione Ecclesiæ, quoad fructum et suffragia generalia. Communicatio vero fidelium duplex est, scilicet: in spiritualibus, ut sunt mutuæ orationes et conventus ad sacra participanda; et in corporalibus actibus legitimis: quæ communicationes his versibus continentur:

Si pro delictis anathema quis efficiatur, Os, orare, vale, communio, mensa negatur.

Id est: Os, ne osculentur; Orare, ne cum eis oremus; Vale, ne salutentur; Communio, ne quis cum ipsis in sacramentis communicet; [Mensa negatur, ne aliquis cum eis in mensa comedat.] Prædicta autem definitio non tangit separationem excommunicatorum a communicatione in corporalibus, sed in spiritualibus. Unde alia utramque tangens assignatur: Excommunicatio est a qualibet licita communione et legitimo actu separatio. Igitur pro excommunicatis non oratur ex persona Ecclesiæ, quum non sint inter membra ejus: quamvis persona privata pro eis possit precem dirigere. Minor autem excommunicatio non tollit Ecclesiæ suffragia.

  1. At vero judicium Ecclesiæ imitari debet judicium Dei. Quemadmodum igitur Deus quosdam peccatores punit flagellis, ut castigati resipiscant; quosdam, subtrahendo divinum auxilium, ut sic humiliati propriamque infirmitatem pensantes se corrigant: sic Ecclesia quosdam flagellis castigat, separando a cœtu fidelium; quosdam propriæ infirmitati relinquit, negando sacramenta. Hæc tamen excommunicatio seu maledictio, quoniam ordinatur ad emendationem excommunicati, bona ac licita est. — Valent autem suffragia Ecclesiæ ad tria, videlicet: ad gratiæ adeptionem in non habentibus, vel augmentum in habentibus; secundo, ad custodiam in bono; tertio, ad protectionem a dæmone. Ideo per excommunicationem homo triplex incommodum incurrit, videlicet: gratiæ subtractionem, ne eam acquirat quamdiu sic manet; divinæ protectionis carentiam, qua Deus Ecclesiæ filios speciali providentia protegit; tertio, quod diabolus ampliorem potestatem in eum acquirit nocendi ei spiritualiter et corporaliter. Unde in primitiva Ecclesia, quando oportuit fidem signis firmari, sicut Spiritus Sancti donum in signo visibili demonstrabatur, sic excommunicatio per corporalem diaboli vexationem declarabatur.

  2. Porro nemo excommunicari debet nisi pro mortali peccato. Quoniam vero aliquis peccat mortaliter damnificando alium in temporalibus rebus; idcirco pro damno temporali illato Ecclesia excommunicat. Sed quum excommunicatio sit maxima pœna, non est subito infligenda, nisi offensor contumax fuerit, vel non veniendo ad judicium, vel ante finem judicii sine licentia recedendo, vel determinationi non parendo, nec admonitioni acquiescendo.

  3. Amplius, excommunicatio dici potest injusta dupliciter. Primo, ex parte excommunicantis, ut si ex ira vel odio fiat: et tunc sortitur effectum. Quamvis enim excommunicans peccet, excommunicatus tamen hanc pœnam meretur. Secundo, ex parte excommunicationis, ut dum causa excommunicationis non est idonea, vel ordo juris omittitur. Si ergo talis fit error qui sententiam annullet, non habet effectum, quia non est excommunicatio. Si autem sententiam non annullet, excommunicatio habet effectum; debetque excommunicatus humiliter obedire (et erit ei ad meritum), et vel absolutionem ab excommunicante requirere, aut ad superiorem confugere judicem. Si vero contemnit, eo ipso mortaliter peccat: nam secundum Gregorium, præcepta pastoris, sive injusta sint sive justa, timenda sunt. Interdum quoque excommunicatio justa est ex parte excommunicantis, injusta vero ex parte excommunicati: ut dum quis pro crimine falso, tamen in judicio probato, excommunicatur. Et tunc si humiliter suffert, meritum humilitatis recompensat damnum excommunicationis. Ratio autem cur excommunicatio injusta effectum habet, est: nam quamvis nemo gratiam Dei injuste amittere possit, id est sine propria culpa, potest tamen ea injuste amittere per quæ ad gratiam Dei disponitur: ut patet de his quibus verbum debitæ instructionis et exhortationis non exhibetur. Unde quod ait Hieronymus: De supercilio Pharisæorum est, æstimare ligatum vel solutum, quando injuste ligatur vel solvitur: intelligendum est quantum ad culpas, non quantum ad pœnas, quæ possunt etiam injuste infligi a prælatis Ecclesiæ.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 21. ↩

Chapter 675 of 761