Skip to the text

Articulus 141

1. An quilibet sacerdos possit excommunicare. 2. An non sacerdotes etc. hoc possint. 3. An aliqua tota universitas excommunicari possit.

  1. PROINDE in foro conscientiæ causa agitur inter hominem et Deum;1 in foro autem exterioris judicii, inter homines ad invicem. Absolutio ergo atque ligatio quæ unum hominem ligat quoad Deum dumtaxat, ad forum pœnitentiæ pertinet; illa vero quæ hominem obligat quantum ad alios homines, respicit publicum exterioris judicii forum. Ad tale autem forum sententia excommunicationis spectat, quia per eam a communione fidelium quis separatur. Illi igitur solum excommunicare valent, qui jurisdictionem in foro judiciali habent, videlicet coram quibus in causis contentiosis convenitur: ut sunt episcopi et majores prælati. Unde presbyteri parochiales excommunicare non possunt, nisi in casibus eis concessis: ut in rapina, et furto, atque hujusmodi. Quidam tamen affirmant quemlibet sacerdotem parochialem posse excommunicare.

  2. Ex quibus elicitur, quod aliqui quamvis non sint sacerdotes, excommunicare eos possunt in quos jurisdictionem sortiti sunt in foro contentioso. Quamvis namque non habeant clavem Ordinis, habent tamen clavem jurisdictionis. — Excommunicati vero atque suspensi a jurisdictione, usum jurisdictionis amittunt, nec excommunicare possunt. — Item, quum per jurisdictionem ponatur homo in gradu superioritatis cujusdam, idcirco nemo excommunicare potest se ipsum, æqualem, vel superiorem. Imo in foro confessionis sacerdos non potest absolvere superiorem vel æqualem de mortali, nisi ex commissione; sed de venialibus potest.

  3. At vero nemo excommunicandus est nisi pro actu peccati mortalis. Actus vero sunt singularium, et non communitatis. Et quamvis interdum actus sit totius multitudinis, sicut dum multi unam navem trahunt; non tamen probabile est quod tota communitas sit ita infecta, quin aliquos habeat non consentientes peccato. Quemadmodum igitur Dei non est damnare justum cum impio; sic Ecclesia excommunicare non debet totam communitatem, ne collectis zizaniis eradicetur et triticum.2 Unde Augustinus ait, quod princeps et multitudo non est excommunicanda.3

Footnotes

  1. Quæstio 22. ↩

  2. Gen. xviii, 25. ↩

  3. Matth. xiii, 29. ↩

Chapter 676 of 761