Articulus 142
An liceat excommunicato communicare in pure corporalibus. 2. An excommunicato communicans sit excommunicatus. 3. An mortaliter peccet.
EXCOMMUNICATIO insuper minor, ut dictum est, quia solum separat ab Ecclesiæ sacramentis, communicationem in corporalibus rebus non excludit.1 Sed excommunicatio major, quæ ultra hoc separat a cœtu fidelium, communicationem hanc impedit. Sed quoniam excommunicatio non ad mortem sed medelam imponitur, excipiuntur aliqui casus speciales, in quibus excommunicato communicare est licitum, scilicet in his quæ concernunt salutem, de quibus cum excommunicato loqui conceditur; et alia quoque verba interserere licet, quatenus ex familiaritate facilius recipiatur verbum salutis. Excipiuntur quoque personæ quæ ad provisionem excommunicati specialiter pertinent: utpote uxor, filius non emancipatus, servus, rusticus et serviens, et qui ante excommunicationem se ei subdiderunt. Quidam vero adjiciunt, quod superiores communicare inferioribus possint. Item, communicare excommunicatis licet, dum excommunicatio ignoratur; et dum aliqui sunt peregrini, viatores in terra excommunicatorum : tunc enim ab eis emere, vendere, et eleemosynam capere possunt. In casu quoque necessitatis id licet.
Denique excommunicatur quis dupliciter. Primo, cum omnibus suis participantibus: et tunc quicumque ei participat, majorem excommunicationem incurrit. Secundo, excommunicatur homo simpliciter. Et tunc vel participat ei alter in crimine, consilium, auxilium, aut favorem præbendo: et sic majore excommunicatione excommunicatus est. Vel participat ei in aliis, scilicet verbo, mensa, seu osculo: et ita minorem excommunicationem incurrit. Excommunicato autem minore excommunicatione licitum est communicare: et sic excommunicatio non transit in tertiam personam.
Insuper aliqui dicunt, quod quicumque excommunicato communicat verbo vel aliquo modo prædicto, mortaliter peccat. Sed hoc grave videtur, ut homo pro uno verbo levi quo excommunicatum alloquitur, mortaliter peccet. Et ideo alii probabilius aiunt, quod tunc solum mortaliter peccat communicans, quando in crimine ipsi participat, vel in divinis, vel in contemptum Ecclesiæ. Et in hoc casu loquitur Decretalis quæ dicit, quod debet homo magis mortem subire quam excommunicato communicare. — Sciendum quoque, quod suspensio non est tanta pœna ut excommunicatio: non enim privantur suspensi suffragiis Ecclesiæ. Et ergo potest quis sine proprio peccato suspendi, videlicet pro culpa ejus qui in illo punitur: quemadmodum pro peccato regis totum regnum interdicto supponitur.
Footnotes
-
Quæstio 23. ↩
Chapter 677 of 761