Skip to the text

Articulus 143

  1. Utrum quilibet sacerdos absolvere possit subditum suum ab excommunicatione. 2. An aliquis possit absolvi invitus. 3. An homo possit absolvi ab una excommunicatione sine aliis.

  2. A MINORE denique excommunicatione quilibet sacerdos potest absolvere, qui potest absolvere a peccato participationis. Si autem sit excommunicatio major : vel est lata a judice, et tunc ejus qui tulit sententiam est absolvere, vel superioris; vel est lata a jure, et tunc episcopus, vel etiam sacerdos potest absolvere, demptis sex casibus, quos Papa suæ jurisdictioni servavit : primus, de illo qui injicit manum in clericum vel religiosum; secundus, de illo qui frangit ecclesiam, et est denuntiatus; tertius, de illo qui incendit ecclesiam, et denuntiatus est; quartus, de illo qui in divinis scienter communicat excommunicatis nominatim a Papa; quintus, de eo qui falsat litteras apostolicæ Sedis; sextus, de illo qui excommunicatis in crimine communicat. Non enim debet absolvi nisi ab eo qui excommunicavit, etiam si non sit subditus ejus : nisi propter difficultatem itineris absolveretur ab episcopo, aut sacerdote proprio, data juratoria cautione quod pareret præcepto judicis qui tulit sententiam. — Sed a primo casu octo excipiuntur : primo, in articulo necessitatis, in quo a qualibet excommunicatione quilibet sacerdos absolvere potest; secundo, si sit ostiarius alicujus potentis, et non ex odio neque proposito percusserit; tertio, si percutiens sit mulier; quarto, si servus, de cujus absentia dominus non habens culpam læderetur; quinto, si regularis regularem percutiat, nisi sit enormis excessus; sexto, si sit pauper; septimo, si impubes vel senex aut valetudinarius; octavo, si habeat capitales inimicitias. — Sunt item septem casus, in quibus percutiens clericum excommunicationem non incidit : primo, si causa disciplinæ; secundo, si jocosa levitate; tertio, si reperiat eum turpiter agentem cum uxore, matre, sorore, aut filia; quarto, si statim vim vi repellat; quinto, si ignoret eum esse clericum; sexto, si inveniat eum in apostasia post trinam admonitionem; septimo, si clericus transferat se ad actum suæ conditioni contrarium, ut si miles fiat, aut bigamus.

  3. Porro excommunicatio pœna est. Potest autem homo absolvi a pœna invitus : nam pœna ab extra infligi potest et tolli. Et ideo potest quis ab excommunicatione absolvi invitus.

  4. Insuper, excommunicationes connexionem non habent : idcirco nihil prohibet quemquam absolvi ab una, et non ab alia. Quum autem aliquis ab eodem judice pluribus excommunicationibus excommunicatus exsistit, dum ab una absolvitur, ab omnibus absolvi intelligitur : nisi contrarium exprimatur; vel nisi in casu quo quis absolutionem impetrat, de uno præcise casu excommunicationis, quum pro pluribus excommunicatus sit, mentio fiat. Quum vero a diversis judicibus excommunicatus est, tunc absolutus ab una excommunicatione, non liberatur idcirco ab altera : nisi omnes alii ad petitionem ejus absolutionem suam confirment, vel omnes uni absolutionem demandent.

Chapter 678 of 761