Articulus 144
Utrum per indulgentiam aliquid pœnæ remittatur. 2. An indulgentiæ tantum valeant sicut pronuntiantur. 3. An pro temporalibus subsidiis fieri debeant.
VALENT insuper indulgentiæ ad remissionem pœnæ residuæ post contritionem, confessionem et absolutionem, sive injuncta sit sive non injuncta, propter unitatem corporis mystici Ecclesiæ : in qua multi in operibus pœnitentiæ supererogaverunt ad mensuram peccatorum suorum, variasque tribulationes injustas patienter tulerunt, per quas multitudo pœnarum expiata fuisset, si eis debita exstitisset. Quorum meritorum tanta est copia, quod omnem pœnam nunc viventibus debitam superexcedit, præsertim propter meritum Christi. Sancti vero opera talia supererogationis fecerunt indeterminate atque communiter pro tota Ecclesia Christi : quemadmodum Paulus ait, se implere ea quæ desunt passionum Christi in corpore suo pro Ecclesia ad quam scribit.1 Itaque merita ista communia sunt toti Ecclesiæ. Quæ autem communia sunt multis, distribuuntur singulis secundum ejus arbitrium qui multitudini præsidet. Ideo sicut homo remissionem consequitur, alio pro ipso satisfaciente, sic si alterius satisfactio ei communicetur et detur per eum qui potest. Et per hunc modum indulgentiæ operantur remissionem pœnæ in suscipiente, quoniam dantur de communibus bonis Ecclesiæ unde debitum solvat.
Denique indulgentiæ valent non solum secundum quantitatem devotionis ejus qui recipit eas, vel dati, aut causæ pro qua datur. Nam quantitas effectus sequitur quantitatem causæ. Causa autem remissionis pœnæ in indulgentiis non est nisi meritorum Ecclesiæ copia : quantitas ergo remissionis hujus proportionanda est ad excedens Ecclesiæ meritum, non autem ad hominis laborem, vel devotionem dumtaxat. Unde secundum quod merita Ecclesiæ applicantur ad quemquam, secundum hoc remissionem consequitur. Ad hanc vero applicationem exigitur auctoritas dispensandi hunc thesaurum; unio quoque ejus cui dispensatur, ad eum qui merebatur (quæ fit per caritatem); ratio etiam dispensationis, per quam salvatur intentio illorum qui opera talia supererogationis fecerunt : ipsi enim ea egerunt ad Dei honorem atque Ecclesiæ utilitatem in generali. Idcirco omnis causa in Dei honorem et Ecclesiæ suæ utilitatem vergens, est sufficiens ratio indulgentias faciendi. Propter quod aliorum opinionibus derelictis, dicendum quod indulgentiæ simpliciter tantum valent quantum prædicantur : dummodo fuerit in dante auctoritas, in suscipienteque caritas, et ex parte causæ pietas, id est Dei honor et Ecclesiæ seu proximorum utilitas. — Nec hoc derogat divinæ justitiæ, neque de misericordia Dei fit nimis magnum forum. Nihil enim de pœna remittitur, sed pœna unius alteri computatur. Nec ob hunc indulgentiarum valorem currendum est per terras pro indulgentiis, melioribus bonis omissis : quoniam alia opera satisfactoria sunt amplius meritoria respectu præmii essentialis, quod in infinitum præstantius est quam temporalis pœnæ dimissio, sive in præsenti, sive in purgatorio; quia et in purgatorio exsistentibus prosunt indulgentiæ, eo quod Christus Petro dixit :2 Quæcumque solveris super terram, erunt soluta et in cœlo, id est in foro divino seu Dei judicio.
Quum vero datur indulgentia indeterminate ei qui impendit auxilium ad ecclesiæ fabricam, intelligendum est de tali auxilio quod congruit danti secundum statum facultatemque ejus; et prout magis vel minus accedit ad hoc, plus aut minus obtinet de indulgentiis. Unde pauper unum denarium præstans, totam indulgentiam consequi potest, non autem dives, quem non decet tam modicum dare ad opus tam fructuosum ac pium. Item, vicinus ecclesiæ, et sacerdotes, ac clerici, tantam consequuntur indulgentiam, ut illi qui a mille dietis adveniunt; sed illi qui plus laborant, magis merentur : quod tamen verum est, dum indistincte indulgentia datur. Interdum enim distinguitur, ut dum Papa transeuntibus mare dat septem annos, transeuntibus montes, tres. Nec putandum quod quotiescumque aliquis infra tempus indulgentiæ vadit ad ecclesiam talem, toties illam lucretur; sed intelligitur semel dumtaxat : nisi ubi perennis indulgentia datur, ut in ecclesia S. Petri quadraginta dierum. Tunc enim quoties aliquis vadit, toties indulgentiam promeretur.
Item ad indulgentiam requiritur, non solum unio recipientis ad eum qui meruit, per caritatem (nam talis unio communis est omnibus gratiam Dei habentibus); sed oportet, quod sit unio per intentionem operantis seu promerentis ad eum qui indulgentiam recipit virtute meritorum ipsius. Hæc vero continuatio atque unitio fit per causam pro qua indulgentia fit.
- Præterea pro temporalibus secundum se non fit indulgentia, ne spirituale pro temporali videatur donari, sed prout ordinantur ad spiritualia: ut repressio inimicorum pacis ac fidei, constructio ecclesiarum ac pontium. Nonnunquam indulgentia datur pro pure spirituali: sicut Papa Innocentius IV dedit decem dies indulgentiarum oranti pro rege Franciæ. Quandoque etiam datur eadem indulgentia crucem prædicantibus, quæ confertur recipientibus.
Footnotes
Chapter 679 of 761