Skip to the text

Articulus 145

Quorum sit dare seu facere indulgentias.

NUNC ergo ostensum est quod indulgentiæ fiunt ex communibus bonis Ecclesiæ per eum cui dispensatio thesauri hujus commissa est.1 Hoc autem maxime convenit Papæ; episcopis vero, secundum quod eis a summo Pontifice taxatum est atque concessum, et non amplius. Et quoniam indulgentias facere spectat ad clavem jurisdictionis, non Ordinis; idcirco diaconi, et legati seu electi, quamvis non sint sacerdotes, indulgentiam facere possunt ex ordinatione domini Papæ. Et quia indulgentiam faciens non facit eam ex proprio merito, ideo tantum valent indulgentiæ per eum factæ qui in mortali peccato est, sicut per illum qui est sanctissimus. Sacerdotibus vero parochialibus non convenit indulgentiam facere, quum non sint principales prælati, nec toti Ecclesiæ præsidentes, sed quasi coadjutores sui episcopi.

Footnotes

  1. Quæstio 26. ↩

Chapter 680 of 761