Skip to the text

Articulus 146

  1. An Unctio Extrema sit sacramentum.

  2. De unitate hujus sacramenti. 3. De institutione ipsius.

  3. HORUM præterea quæ Ecclesia visibiliter agit, quædam sunt sacramentalia:1 illæ videlicet actiones quæ ad principalem effectum, id est curationem morbi spiritualis, non attingunt, sed disponunt, ut exorcismus. Quædam vero sunt sacramenta, videlicet actiones quæ ad prædictum effectum pertingunt, de quo Isaiæ vicesimo septimo dicitur: Hic est omnis fructus, ut tollatur peccatum.2 Unctio autem Extrema ad peccatorum remissionem operatur, ordinatur atque pertingit, quemadmodum Jacobi quinto habetur:3 et ideo sacramentum est. Et quoniam Unctio Extrema immediate ad gloriæ ingressum disponit, idcirco non habuit in veteri lege figuram, seu sacramentum sibi respondens. Nondum enim tunc aderat tempus introitus gloriæ.

  4. Præterea unum tripliciter dicitur: Primo, quod nec actu divisum est, nec potentia dividi potest, ut punctus. Secundo, quod actu indivisum est, sed dividi potest, sicut continuum. Tertio, ipsum perfectum ex pluribus constans, quæ in aliquo uno conjunguntur, ut domus. Et hoc modo sacramentum dicitur unum, quia in quolibet sacramento sunt aliqua diversa, quæ ad unum significandum atque causandum referuntur. Et dum una actio sufficit ad perfectam hanc significationem, unitas sacramenti in una actione consistit, ut in Confirmatione. Quandoque vero significatio fieri potest tam per unam quam per plures actiones, sicut Baptismus, qui fit vel una vel trina immersione: tuncque unitas sacramenti in una vel pluribus actionibus constat. Interdum quoque perfecta significatio exigit plures actiones: et tunc plures actiones sunt de perfectione sacramenti: ut in Eucharistia, quæ per cibationem et potationem designatur; et in sacramento Pœnitentiæ sunt confessio, absolutio, satisfactio. Similiter in hoc sacramento. Nam interiorum vulnerum curatio significari non valet, nisi per applicationem medicinæ ad diversas peccatorum radices. Et igitur plures actiones ad hujus sacramenti pertinent perfectionem.

  5. Denique aliqui dicunt quod Confirmatio et Unctio Extrema, quoniam plenitudinem gratiæ continent, instituta non sunt ante missionem Spiritus Sancti. Unde secundum eos, Christus per se non instituit ea, sed Apostolis eorum institutionem commisit. Sed quoniam sacramenta ad fundamentum legis spectant, probabilius alii asserunt quod ipsemet legislator Christus Dominus ea instituit, quamvis Apostoli ea promulgarunt. Quamvis etiam Evangelistæ de Confirmatione et Unctione Extrema nihil scribant, non sequitur quod Christus per se ipsum non instituerit ea. Multa enim fecit quæ scripta non sunt: et de istis non scripserunt, quoniam non sunt de necessitate salutis.

Footnotes

  1. Quæstio 29. ↩

  2. Is. xxvii, 9. ↩

  3. Jacob. v, 14, 15. ↩

Chapter 681 of 761