Skip to the text

Articulus 147

  1. An Unctio Extrema peccata dimittat.

  2. An corporalem sanitatem efficiat. 3. An characterem imprimat.

QUÆSTIO 30. 1. QUOD LIBET vero sacramentum ad unum principalem effectum ordinatur, qui per ea quæ sensibiliter fiunt, significatur. Unctio autem Extrema per modum medicationis, atque Baptismus per modum ablutionis impenditur. Unde sicut Baptismus est quædam spiritualis generatio, et Pœnitentia spiritualis suscitatio; sic Unctio Extrema est quædam spiritualis sanatio. Principalis igitur ejus effectus est peccati infirmitatem curare, videlicet ineptitudinem ac debilitatem quæ in nobis ex peccato actuali causantur et relinquuntur. Et ergo dicitur esse contra reliquias peccatorum. Sed quoniam confert et continet gratiam, per cujus infusionem auffertur peccatum; idcirco secundarius ejus effectus est tollere culpam, quæ per eam deletur, si adest, sive sit mortalis, sive venialis: nisi quis obicem ponat. Quidam vero affirmant, quod Unctio Extrema principaliter ordinatur contra venialia peccata; sed hoc non valet, quoniam Pœnitentia sufficit contra omnia peccata. Unde principalis effectus hujus sacramenti est remissio peccatorum, quantum ad reliquias eorum, et ex consequenti, quantum ad culpam, si invenerit eam. Et ideo Jacobus de remissione peccati conditionaliter loquitur, dicens: Et si in peccatis sit, dimittentur ei.1

  1. At vero Unctio Extrema corporalem sanitatem inducit, non virtute naturali suæ materiæ, sed divina virtute. Sed hæc sanitas est secundarius hujus sacramenti effectus. Secundarius vero effectus non est introducendus, nisi prout expedit ad principalem effectum. Et ergo Deus non semper inducit corporalem sanitatem in hujus sacramenti exhibitione, sed tunc solum et semper dum ad spiritualem sanitatem proficuum est, nisi ex parte recipientis impedimentum consistat.

  2. Amplius, character in illis dumtaxat sacramentis imprimitur, per quæ homo ad aliquid sacrum agendum vel suscipiendum deputatur. Character enim facit distinctionem statuum quantum ad ea quæ in Ecclesia fiunt. Hæc autem Extremæ Unctioni non competunt. Datur enim in remedium contra infirmitatem prædictam. Quemadmodum vero in aliis sacramentis est aliquid quod est sacramentum tantum, aliquid quod est res et sacramentum, et aliquid quod est res tantum: ita in hoc sacramento ipsa exterior unctio est sacramentum tantum; res autem et sacramentum, est ipsa interior mentis devotio, quæ est spiritualis unctio; gratia autem quæ confertur, est res tantum.

Footnotes

  1. Jacob. v, 15. ↩

Chapter 682 of 761