Articulus 148
Quod oleum olivæ sit hujus sacramenti materia. 2. An oporteat hoc oleum esse ab episcopo consecratum.
SPIRITUALIS demum curatio quæ in fine adhibetur, esse debet perfecta, quum sit ultima;1 et lenis, non mordax, ut spes, quæ exeuntibus atque debilibus maxime est necessaria, non frangatur, sed foveatur. Quum ergo oleum sit lenitivum ac penetrativum et diffusivum, convenit ad prædictas proprietates. Idcirco est conveniens hujus sacramenti materia. Oleum quoque principaliter dicitur liquor olivæ : nam alii liquores propter similitudinem ejus, olei nomen recipiunt. Ideo oleum olivæ est Extremæ Unctionis apta necessariaque materia.
Denique, sicut Baptismus consistit in ablutione, sic hoc sacramentum in unctione. Et materia ejus est oleum sanctificatum. Materiæ enim sacramentorum quibus Christus usus non est, sanctificatione egent; sed illa quibus est usus, ex suo usu efficaciam habent, ut Baptismus. Hoc autem sacramento usus non est, nec aliqua corporali unctione : propter quod in omni unctione requiritur sanctificatio materiæ. Secunda causa sanctificationis olei Extremæ Unctionis est propter plenitudinem gratiæ quæ confertur in ea : quæ non solum tollit culpam, sed et reliquias ejus. Tertia causa : quia corporalem sanitatem naturaliter inducere nequit. Et ergo per sanctificationem hanc efficaciam recipit. — Præterea, efficacia sacramentorum derivatur a Christo, et per ministros ejus dispensatur et usui applicatur : sic tamen quod potestas inferioris ministri a superiori descendit. Unde in omnibus sacramentis quorum materia sanctificatione indiget, prima sanctificatio materiæ fit per episcopum, et usus interdum per sacerdotem, ad ostendendum quod sacerdotalis potestas ab episcopali dependet.
Footnotes
-
QUÆSTIO 29, art. 4. ↩
Chapter 683 of 761