Articulus 149
De forma hujus sacramenti.
OMNE igitur sacramentum, ut dictum est, significando operatur. Oportet ergo materiam sacramenti determinari ad significandum certum ac proprium effectum, ad quem producendum ordinatur. Sed talis significatio sine verbis fieri nequit. Et ergo in omni sacramento novæ legis est aliqua forma verborum. — Forma autem hujus sacramenti per modum deprecativum profertur, quum dicitur : Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus, etc. Et hæc forma ab omnibus observanda est; alia vero sunt de bene esse, nec observantur ab omnibus. Quum namque hoc sacramentum suscipiens viribus destituatur, congruit ut pro eo deprecatio fiat : et sic sacramentum Extremæ Unctionis ei apponitur per modum deprecationis, quemadmodum Jacobus docet. Secundo, quoniam datur exeuntibus, qui desinunt esse de foro Ecclesiæ, et in manu Dei requiescunt : et ideo ei per modum orationis recommendantur. Item, quoniam hoc sacramentum non habet aliquem effectum qui semper operatione ministri producatur, omnibus quæ ad ejus essentiam pertinent rite peractis; et ergo non potest habere formam verborum indicativi modi. — Prædicta vero forma aptissima est : tangit enim sacramentum, dum dicit, Per istam unctionem; et eum qui effectum sacramenti inducit, dicendo, Et suam piissimam misericordiam; effectum quoque exprimit, adjungens, Indulgeat, etc.
Chapter 684 of 761