Articulus 150
De ministro hujus sacramenti. 2. De eo cui conferendum est. 3. Qua parte sit dandum.
AGNOSCENDUM quoque, quod secundum Dionysium, diaconi non habent nisi vim purgativam, sacerdotes vero habent vim illuminativam, episcopi perfectivam. Quoniam igitur sacramenta novæ legis gratiam continent atque impendunt, non competit eorum administratio diacono ex proprio officio. Non ergo diaconus esse debet hujus sacramenti minister, sed sacerdos. Non autem oportet ut sit episcopus : nam illa sacramenta episcopis administranda reservantur, quæ suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt, ut Ordo et Confirmatio; sed hoc Extremæ Unctioni non competit, quæ omnibus datur.
Præterea hoc sacramentum est spiritualis curatio, quæ per modum curationis corporalis infirmitatis repræsentatur : et ergo hoc sacramentum non est sanis sed ægris donandum. Rursus, quum hoc sacramentum sit ultimum medicamen Ecclesiæ, velut immediate disponens ad introitum gloriæ per hoc quod reliquias peccatorum tollit; idcirco dandum est in tali infirmitate quæ nata est mortem inferre, dumque de periculo formidatur. Adhuc autem, quoniam hoc sacramentum per modum orationis impenditur, ideo ad percipiendum ejus effectum plurimum valet devotio suscipientis, personale quoque meritum dantis, atque commune meritum totius Ecclesiæ. Unde dandum non est eis qui recognoscere nequeunt et cum devotione recipere, et præsertim furiosis atque amentibus (possent enim sacramento irreverentiam exhibere), nisi haberent aliqua lucida intervalla. Item pueris dandum non est, sicut nec Eucharistia : nam ad utriusque receptionem requiritur actualis devotio ac motus liberi arbitrii in recipiente.
Denique, sicut corporalis medicina non toti corpori applicatur, sed parti in qua vulnus dominatur; sic Unctio Extrema, quæ est spiritualis medicina, non toti corpori apponitur, sed partibus illis in quibus est radix peccandi, scilicet : in sensibus, qui sunt principia nostræ cognitionis; et in renibus, ad designandum vim appetitivam, quæ imperat actum; atque in pedibus, per quos designatur vis exsequens motum. Mutilati autem ungendi sunt in partibus vicinioribus his locis prædictis. Quamvis enim organa vel partes istas non habeant, habent tamen potentias animæ in radice, et interius peccare possunt.
Chapter 685 of 761